# Numerorum Mysteria 329

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/329

& creata vniuersa ab omnipotenti Deo, vt eo modo subsistant, quo nata sunt esse; nec statuit, aut vult Deus quidquam in rerum natura inane, vel ociosum. Atqui nata est rationalis anima, vt sit & saluetur in corpore, vt pote cui multae vires insunt, quas nisi corpori addicta & conglutinata nequit exercere. nam si verum est, prout verum est, animae nostrae substantiam conditam esse in aeuo, numquamue interituram, aderunt illi semper siue in corpore, siue extra corpus vniuersae vires ipsius, naturalesque potestates; extra corpus autem subsistenti plurimae eius vires ociosae relinquuntur, vt quibus desunt ipsa subiecta, & organa, & exercendarum naturalium operationum facultates, veluti sensitiua, et imaginatiua, ad quas duntaxat in subiecto corpore exercendum nata est anima. Et cum omnim naturalis animae vis, & potentia sit propter operationem, quae ab ea proficiscitur, debet & naturalis potentiae sempiternę semperque manentis, sempiterna continua, & iugis esse operatio; alioquin (quod contranaturam est) vis animi inanis, atque ociosa mane bit. Licet enim illae animę vires, quae sunt in aliqua parte corporis, & quę, vt perficiant suas functiones indigent organis corporis, animam non consequantur emigrantem e corpore; omnino tamen in ipsa anima potentię istę penitus manent, tanquam in radice. Futurum est igitur post sex huius seculi ętates, & septimam sabbati. in qua noster intellectus a corpore segregatus quiescit, vt resolutum in atomos corpus Octaua aetate, pristinam corporis formam recipiat, fiatque rursus aeternum animae domicilium: cui confine esse videtur illud Platonis de Repub. libro 10. vbi Herus Armenius genere Pamphilius animas refert, cum in prato dies Septem requieuerint, oportere Octauo surgentes die illine recederre. Quod a Sancto Moyse creditur desumsisse, vt sunt pleraque mysteria ad Ethnicos quoque delata. Hoc quippe fuerat praefiguratum in Circuncisione, quae Octauo die a natiuitate fiebat. Nam per membrum, quod circunciditur, mort alis propagatio generatur.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
