Latin
33
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 33-3
Unproofread scanNot analysed yet
uirtutes probant esse connexas, omnesque habere, qui Vnam habuc Lib. 6. ex rit, deesseque cunctas, cui desuerit Vna. Quod astruit Nicolaus de cir. Cusa dicens, tantam eße animae simplicitatem, quod quaelibet uirtu Accepit Iesus, &,est in qualibet. Anima enim quando induit animum Temperantię, Dominabuntur tunc &aliarum virtutum. Nam non est Temperantia sine Pru populis. Aristot. dentia, Iustitia, &Fortitudine. Sic virtus Prudentiae non est vera, nisi sit sobria, iusta, &fortis. Ita Iustitia est sobria, prudens Gl. de pę nitem. dist. &fortis, Fortitudo prudens, sobria, iusta. &secundum Gregoriun 2. citius. sine prudentia non est fortitudo, sed temeritas. sunt igitur Virtutes connexae. Sic ille. Ceterum quia habitus isti magis in concreto, quam in abstracto percipiuntur. Catilina, vt de illo scripserunt qui nosse potuerunt, frigus, sitim, famem poterat ferre, eratque patiens algoris, &vigiliae supra quam credibile est, ac per hoc vides batur Fortitudine praeditus; sed haec, Fortitudo non erat, nam prudens non erat, quia pro bonis mala deligebat; temperans non erat, turpissimis enim corruptelis foedabatur; iustus non erat, quia contra patriam coniurauerat. Et ideo nec fortitudo aderat, nam si affuisset, virtus vtique fuisset: Si autem virtus, a ceteris virtutibus, tamquam inseparabilibus comitibus, non relictus fuisset.