Latin
Cap. 22
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 330
Unproofread scanNot analysed yet
&quia in resurrectione nec matrimonium contrahunt, nec elocantur, nullaue carnis agitur propagatio, nullaue succes sio, sed sunt omnes, sicut Angeli Dei in caelo, ideo die Octaua praeputium amputari cautum erat. Est &alia caussa cur Circuncisio fieri pręcepta die Octauo, nempe ad insinuandum Sanctorum corpora in die resurrectionis extremae ab omni prorsus labe corruptionis emundanda, et immortalitatis atque incorruptibilitatis gloria condecoran da. Tunc sane creatura ipsa liberabitur à seruitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei. Tunc itidem Saluator noster refor mabit (vt ait Paulus) corpus humilitatis nostrae, configuratum cor pori claritatis suae. Denique tunc corruptibile hoc induet incorruptionem, &mortale hoc induet immortalitatem. Non est tamen illorum spernenda consideratio, qui circuncisionem dicunt figuram fuisse Baptismatis. Quemadmodum. n. Circuncisio non vtile membrum am putabat corporis, sed superfluitatem, inutilem; sic per sanctum Baptisma a peccato circuncidimur. Manifestum autem, quod peccatum, superfluitas concupiscentiae est, &non necessaria concupiscentia. Im possibile. n. est quenquam nullo modo concupiscere, aut tandem sine gustu voluptatis esse. sed quod inutile est voluptatis. i. inutilis con cupiscentia &voluptas, hoc est, peccatum: idipsum est quod circuncidit sanctum Baptisma, praebens nobis signum honorabile, crucem in fronte: non a Gentilibus discriminans nos (nam omnes fere Gentes Baptisma consecutae sunt) sed in vnaquaque gente fidelem ab infideli distinguit. Veritate igitur apparente, inutilis figura, &vmbra, quare superflua nunc Circuncisio, et contraria sancto Baptismati. Ex quo. n. Christus baptizatus est, &Spiritus sanctus hominibus in similitudinem columbae apparuit descendens super eum in Ior dane, ex tunc spiritualis cultus &conuersatio, &cęlorum regnum prędicata sunt. At vero ante Baptisma, vt impleret &sisteret legem Dominus, in se voluit Circuncisionis aptari signaculum. Vt. n. in Euangelica historia cap. 2. scribit D. Lucas, postquam consummati sunt dies Octo, vt circuncideretur puer vocatum est nomen eius INZOIZ. V bi illud nobis annotandum occurrit, quoniam si verba Spectemus Euangelistae, significari videtur circuncisum esse Christum transactis Octo diebus, id est, nono die. at non est hic eorum verborum intellectus. neque.