# Numerorum Mysteria 340-3

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO LX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/340-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/340-3

DE NVMERO LX. Exagenarius prima est mensura ijs, qui tractant Astronomiam. Nam erudita & ingeniosa antiquitas ne multas paginas, quod adhuc fieri solet, tacitis numeris impleret, coacta fuit certa numerandi compendia, ac certos quosdam numeros inuenire, quibus vteretur facile in immensa magnitudine vniuersitatis, & caeli in quo versatur. Magni enim circuli sunt diuidendi; varij & multiplices planctarum motus sunt obseruandi: Ephemerides conficiendae. Quare ex cunctis numeris duo delecti potissime duodenarius, & Sexagenarius, vterque quidem vnica de caußa, quod facile in tenuissimas quassque partes rumpi, & distrahi posset. Habet enim Sexagenarius semissem, 30. trientem, 20. quadrantem, 15. sextantem, 10. praeterea partem quintam, 12. tum decimam, 6. duodecimam, 5. decimamquintam, 4. vigesimam, 3. trigesimam, 2. sexagesimam, 1. Et ideo sexagenarius numerus, eorum qui infra centum sunt, aptissimus est diuisionibus conficiendis; quemadmodum, & numerus quinquies mille, & quadraginta, quem Plato commodum duxit in agro-De legibus li. 5. rum, tribuum, & domiciliorum diuisione, quod multas habeat partes diuisibiles. Omnia igitur integra, quae non habent partes vsitatas, Astronomi partiti sunt in Sexaginta partes.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
