# Numerorum Mysteria 341

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/341

rando Creatorem, euanuerunt in cogitationibus suis, & obscura- Rom.i. tum est insipiens cor eorum, dum simulachris diuinos honores tribuunt, atque adorationem a Creatore ad creaturas transferunt, colentes, ac seruientes creaturae potius, quam Creatori. Vnde D. Ambro sius. Inexcusabiles (inquit) facti sunt Gentiles, quia, quae creata erant ad vtendum, venerati sunt ad colendum. Apud Esaiam sub Rupertus in Esa. liNouem partibus seu nominibus regnorum vel prouinciarum, vniuer si nominis Christi & ciuitatis eius cęlestis Hierusalem aduersarij condemnantur, singulisque onus iudicij, ac grauissimum iniquitatis eorum talentum superponitur, quae partes immo scissurae Nouem sunt, decimamque unius fidei catholicam Ecclesiam impugnant. Ad quod spectat quod de decem Leprosis narrat Euangelium Lucae. Nouena rius.n. numerus, si vnum in augmentum sui percipiat, quandam for mam vnitatis explet, & in denarium surgit; quo numero.i. denario tanta fit complexio, vt vltra illum alius numerus non excrescat, nisi hic idem denarius repetatur a capite, hoc est ab vnitate, et haec per infinitatem numeri regulacustoditur. Vnum ergo ad vnitatem suam custodiendam non indiget Nouem; Nouem uero indigent vno, vt quędam effigies unitatis compleatur, idest denarius: In eundem modum et illi qui intra vnitatem sanctę Ecclesię sunt collocati, qui per vnum designantur, non indigent auxilio eorum qui extra sunt positi per infidelitatem; illi vero, qui foris sunt indigent adiutorio Electorum, ut per eorum ministerium ac intercessionem mereantur sanctę Ecclesię incorporari, quoniam aliter saluari nequaquam possunt. Pręterea sicut illi Nouem ex pratria ludęi, qui mundatori suo gratias non agentes, sed ingrate abeuntes, effecti reprobi, declarati sunt amisisse regnum cęlorum, vbi maxime vnitas custoditur: pari ratione vnus ille, licet Samaritanus alios, & grati animi officio vicit, & Deum laudibus celebrans, vnius Ecclesiae deuotam Deo humilitatem significat, qui vero Deo quotidie gratias ex soluit, quia repressis praesumtionis suae cogitationib. infirmitatem suam humiliter aspicit, de bonis quae agit, nihil sibi tribuit, sed omnia à diuina clementia procedere confitetur.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
