Latin
Cap. 4
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 342
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde scriptum est: Nonne decem mundati sunt, et Nouem vbi sunt? Non est inuentus qui rediret, &daret gloriam Deo, nisi hic alienigena, qui vnus idemque decimus vnius fidei Ecclesia est: ita profecto si aduersarijs vna inseratur fides, vna fiunt Ecclesia. Quamquam autem leprae, vt praeter naturam existenti, peccatum comparari possit, vtpote quod praeter naturam sit, animamque deformitate, quemadmodum lepra corpus afficiat. non incongrue tamen, iuxta significationem spiritualem, leprosorum nomine signantur Haeretici, qui, vnitatem fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris. non . n. imperitiam suam abscondunt, sed pro summa peritia proferunt in lucem, &iactantia sermonis ostentant. Nulla porro falsa doctrina, quae non aliqua sit veritate permixta, ne si aut aperte mendax fuerit, haud recipiatur; aut si ex toto vera, haeretica non sit. Quemadmodum autem vulnera vnius corporis in cute apparentia, diuersis coloribus carnem obducunt; ita in vniuscuiusque Haeretici doctrina falsa veris resperguntur, vt sub obtentu veritatis falsitas inimica praeualeat, more eorum qui venena propinantes, ora calicis melle liniunt, vt dum mellis dulcedo intenditur virtus poculi auidius insumatur. Nec me fugit haeresim esse electionem vel sectam, quae, vt dicunt Scriptores referente Laertio, rationem aliquam, iuxta id quod apparet, et in promtu est sequitur aut sequi videtur, vnde et Nouem Philosophorum sectas seu disciplinas fuisse testatur apud Suidam Hippobotus, Megaricam, Eretriacam, Cyrenaicam, Epicuream, Anniceriam, Theodoriam, Zenoniam seu Stoicam, Academicam, Peripateticam. Et Cicero in praefatione Parodoxorum, de secta Stoicorum verba faciens: Cato (inquit,) &ea sentit, quae non sane probantur in vulgus, &ea est haeresi, quę nullum sequitur florem orationis, neque dilatat argumentum, IX. tum, sed minutis interrogatiunculis quasi punctis, quod proposuit, efficit. Augustinus lib. de Ciuitate Dei: Aristoteles Platonis discipulus, vir excellentis ingenij, cum sectam Peripateticam condi disset, quod deambulans disputare consueuerat, plurimos discipulos, praeclara fama excellens, viuo adhuc praeceptore, in suam haeresim congregauit.