# Numerorum Mysteria 343

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/343

Nostri tamen Theologi malam opinionem hęresim intelligunt, haereticosque vocant, qui contra dogma catholicum, & christianum sentiunt, suntque in sua opinione pertinaces. qua de re isti in Nouenario numero tanquam imperfecti, remanebunt. Et merito eos seruator noster Christus, quasi ignotos, vbi sint, inquirit. Sicut enim quos eligit, scire comprobatur; ita, quos reprobat, non incongrue nescire dicitur. Quare & quibusdam in fine dicturus est. Nescio vos, vnde sitis. non quod Deum aliquid lateat; sed quia impiorum vias, quorum figuram isti praetendunt leprosi, quasi ignotos reprobat. Nunc a Pythagoricis haec demonstrata fuiße probemus; ipsi quidem perfectum numerum vocant, quem suarum sectionum singulae partes aliquotae simul sumtae coaequant. Huius igitur perfecti numeri vniuersae notę in vnum redactę Nouenarij multiplicem vna superant vnitate. Nam si numeri 28 notas aggregaueris, denarium habebis ex 2. & 8 conflatum, qui sola vnitate Nouenarium superat. numeri quoque 496 perfectorum tertij, nec non 8128 perfectorum quarti, & 130816 quinti perfecti, separatim sumtae notulae, numerum 19. reddunt, à quo demta vnitas, remanent 18 bina Nouenarij pluralitas. perfectorum sexti 2096128 persectorum pariter septimi 33550336 simul acceptę notę, vt prius, 28. producunt, qui subtracta vnitate, residuum faciunt tertiam Nouenarij pluralitatem. Atque hoc in cunctis perfectis ita habet, vt, demta vnitate, sola relinquatur Nouenarij plu ralitas. Et quid hoc aliud notat, quam nullam exstare numeri perfecti substantiam, nisi vnitas Nouenario copulctur? vsque adeo Nouem indigent vno, vt perfecta sint. Accedunt ad hanc rem comprobandam decem praedicamenta, seu decem primae genera, ratione distincta in substantiam, & accidentia, de quibus dici solet. Summus Aristoteles, trutinando cacumina rerum, In duo diuisit, quidquid in Orbe fuit. Substantiae vnum est praedicamentum; reliqua Nouem sunt accidentium.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
