# Numerorum Mysteria 344

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/344

substantia, vtpote omnibus numeris absoluta, & per se existit, & seiuncta ab omnibus accidentibus considerari, & mete percipi potest; Nouem vero accidentia ita affecta sunt, vt pei se existere nunquam possint; sed in subiecto, quod est substantia, semper esse necesse est. dicunt enim Logici, aliquid esse in subiecto, quod, cum in alio sit, sine eo eße non possit, & tamen non est pars eius. Atque de his hęc dixisse sit satis, ad alia transeamus. Humano mortalium generi infestissimum esse Nouenarium argumento sunt multae admodum graues, & acutae infirmitates, quae vsque ad hunc numerum semper crescunt. Quare in renuntiationibus apud Iudices contexendis de imbecillitate seu de membri deprauatione, primis à vulneris diebus suspendit iudicium Medicies, nec ante Nonum diem exactum elogio suo vulneris qualitatem testificatur, quod intra id tempus promere se soleant symtomata, leuia, vel horrenda, pro vulneris, & corporum lęsorum conditione aerisque ambientis secundum primas qualitates, aut venenatam corruptionem conditione. Mulier quoque infante nato, si purgari perseueret, permanet sana; sed si vltra Nouem dies differtur purgatio, prope ad periculum accedit aegritudinis: vnde male admodum habet, & cito incurrit ad mortem Homo quoque dicitur Nouem diebus in aqua, vbi submersus est, latere; & postea enatare. Homo etiam, qui morsus a Leopardo, a muribus ad corrodendum impetitur, liber remanet, si Nouem diebus ab ipsorum murium impetu defendatur. Pediculus item, qui de homine nascitur, Nouem diebus viuit. Quin & Noueni aetatis anni, sicut & septeni, quos enneaticos vocant, & hebdomaticos, decretorij, maleficique, ac ad vitam succidendam apti.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
