# Numerorum Mysteria 347

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/347

vbi ostendit religionem dominari fato. Quod si quis obijciat de Cometis, qui plerumque portendunt interitum Regum, dicimus cometas non esse stellas cęlestes, aut in cęlo constituas, sed diuina ordinatione eos interdum in aere fieri ad quippiam praesagiendum, & deinde disparere atque resolui. Nam secundum Aristotelis sententiam, ex exhalatione copiosa in supremam aeris regionem sublata atque compacta, gignitur cometes, vbi illa exhalatio ex ignis vicinia incendium concipit, & ab halitu calido atque sicco continue sursum du cto pabulum suscipit & alimentum. Redeamus ad nostra. dicebamus Nouenarium Marti, Scorpioque dicatum. mirae n. vtriusque con iunctionis similitudo est. nam Scorpio, qui est Domus & Gaudium Martis, etiam humani corporis pudenda assignantur; & ipse Mars adulteriorum infamia semper notatus fuit, ex quo a Satyrico Poeta Meretrices NONARIAE dictae videntur. Si Cynico barbam petulans Nonaria vellet. siue quo l Mars censeatur Deus adulterij; siue quod hora Nona cellas aperire solerent, prostituendi sui corporis gratia. Nam hac ipsa hora rebus serijs, ciuilibusque expeditis negotijs, somno, volupta ti, libidinique operam dare licebat, quod praeclare quidem Martialis in diei atque horarum populi Romani partitione hoc epigrammate complexus est. Prima salutantes, atque altera continet hora, Exercet raucos tertia causidicos.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
