# Numerorum Mysteria 349

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/349
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/349

Ipse autem Nouenarius vsqueadeo affinis est Marti, vt in Oraculis res bellicosa habeatur hic numerus, quemadmodum colligitur ex Nouem regnis quando ciuili bello quattuor affectus contra quinque sensus insurrexerunt, ac totam animam quasi ciuitatem adduxerunt in ruinae & vastitatis periculum. constat.n.Nouem esse temperamenta, seu com plexiones, resultantia ex quattuor qualitatibus humorum, quibus anima à diuinitate prohibetur, quarum quattuor simplices sunt; quattuor vero commixtę. nam siccitas mixta frigori, terrestrem, ac melancholicam corporaturam facit; calori, igneam ac biliosam; humiditas cum frigore, aquaticam seu pituitosam; cum calore, aeream facit, & sanguineam; Nonam volunt aequalem, in qua suam iustitiam omnes qualitates operentur; nullaque nec superet, nec superetur. Ex harum igitur Nouem complexionum discordia, religari animas apud inferos dictum est; symboliceque per Paludem Stygiam Nouies inferni circumfusam coerceri, & contineri. De qua Poeta nobilis. Alligat & nouies styx interfusa coercet. Quam quidem Paludem Stygiam ad iusiurandum adhibere cum soliti essent Dij Gentium, tum si quis eorum peierasset, illa erat proposita poena, vt per Nouem annos à nectare & ambrosia, atque ab omni Deorum consuetudine abstinerent, praesertim autem concubitu. lectus enim & mensa Deorum, cui simul contingebant, hunc diuinitate donari volebant, vt apud Virg Nec Deus hunc mensa, nec Dea dignata cubili. & Hesiodus in Theogonia. Ille Nouem procul a Diuis depellitur annos; Concilio totidem Diuorumque abstinet, idem Cum superis pariter conuiuia nulla frequentat; Pristina conditio decimo cui redditur anno Tantus honor stygijs iuratis additur vndis. Addam hic quosdam gentilium asseruiße Nouem apud inferos esse

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
