# Numerorum Mysteria 351

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/351

scilicet in iudicijs, sortes, quę mittebantur in vrnam, triplicem notam habere solitas; ac O quidem damnationis signum fuisse; T, absolutionis; A, ampliationis, id est, quoties sibi non liquere signisi cabant, ac denuo caussam agi oportere. Atque ab huiusmodi iudiciorum more dictum est illud a Cicerone in Oratione pro Milone, cum de Pompeio loqueretur, qui illi quaestioni iudicioque praefuerat: Vidit, inquit, in confessione facti, iuris tamen defensionem suscipi poße. quod nisi vidisset posse absolui eum qui fateretur, cum videret nos fateri, neque quaeri vnquam iussisset, nec nobis hanc tam salutarem in iudicando litteram, quam illam tristem dedisset. Etiam in sacrificijs Gentium Nouenarius expiationi dicatus habebatur. Cum.n. piaculum esset si quis caede pollutus, vel alio flagitio, ad aras accessisset, minimeque grata essent sacrificia, quae ab impuris sceleratorum hominum manibus offerebantur, per Nouem dies, noctesque opus erat vt abstinerent ab omni libidine sacerdotes aut mulieres, quibus sacrae res erant tractandae, vt est apud Ouidium lib. 10. Metamor.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
