Latin
DE NVMERO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 355-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si placet vt dignos nato impendamus honores.
Flere Nouem luces permitte domi Hectora nostrę,
Aetheraque, &miseris implere vlulatibus vrbem.
Apud eundem Poetam Niobes sex filij, &filię totidem; hae ab
Apolline; illi a Diana interfecti, Nouem dicbus inhumati iacuerunt.
Namque &pulcra comas Niobe postquam edita vidit
Funera natorum ter quattuor, obruta luctu
Indulsit mensis tamen, atque alimenta recepit.
Sex etenim puerosque mares totidemque puellas
Enixa est vtero, quorum illos Delius arcu
Letifero occidit: tulit has irata Diana,
Quod se praetulerit Latonę stulta parenti,
Quod geminos tantum Latona enixa tulisset,
Se bis sex peperisse animo iactabat inani.
Hi gemini tamen hos omnes arcu atque sagittis
Confecere suis, qui ter tribus vsque diebus
Immundo iacuere solo, sine honore sepulcri
Non etenim exstabat quisquam qui corpora humaret,
Cum populum in lapides vertisset Iuppiter omnem.
At decima superi miserati luce iacentes
Mandauere solo.