# Numerorum Mysteria 364

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/364

explanans Euangelium apud Nohe & Lucam cap. 15. de vna ex decem drachmis perdita, diligenter quęArca c. 1. sita, et demum reperta: Sed inter haec (inquit) nequaquam relinque re negligenter debemus, cur ista mulier, per quam Dei sapientia figuratur, decem drachmas habuisse perbibetur, ex quibus vnam perdidit, quam cum quaereret, inuenit. Angelorum quippe & Hominum naturam, ad cognoscendum se, Dominus condidit; quam dum consistere ad aeternitatem voluit, eam proculdubio ad suam similitudinem creauit; Decem vero drachmas habuit mulier, quia nouem sunt Ordines Angelorum; sed vt compleretur Electorum numerus, Homo Decimus est creatus; qui a conditore suo nec post culpam perijt: quia hunc aeterna sapientia per carnem miraculis coruscans, ex lumine testae reparauit. Haec Greg. Quoniam vero in illa perenni luce vbi Dominum facie ad faciem contuebimur, erit vera quies, mystice Nohe, qui requies interpretatur, Decimus in gencrationibus constituitur. Adam quippe genuit Seth, qui genuit Enos, ex quo natus est Caynan, à quo Malalehel, qui genuit Iareth, ex quo na tus est Enoch, a quo genitus est Mathusalem, à quo Lamech, ex De nomi quo decimus natus est Nohe. Porro Adam secundum Hebraicam num interpretatio translationis virtutem interpretatur homo, quod commune est mane legen sculo & feminę. Nam sic de eo scriptum est: Creauit Deus hominem Hier. lib de Head imaginem et similitudinem suam, masculum & feminam creauit eos braicis nomini-D. Hieronymus hominem, siue terrenum, vel terram rubram interpre bus. Aug in Ciuit. tatur. Eusebius Cęsarien. terrenum, seu carnalem, sius natum à terra Seth resurrectio dici potest, eo quod post interfectum fratrem na17. Isido tus Etr-tus sit in hanc lucem. Beda de sex Mundi aetatibus: Seth, (inmol. li. 7 c. 6. Glos. quit) interpretatur resurrectio, significans resurrectionem Chriordin. in Gen. Phisti a mortuis, cuius mortem illatam a Iudaeis significat Abel, qui lo Alex. dicitur luctus, a fratre Cain occisus. Cnos interpretatur homo, uerum non sicut Adam. quem.n. noLib. 7.ca. stra lingua rationalem hominem dicimus, Chaldęi dicunt Enos. 3de ἔ. Vnde ait Eusebius: Hominem Enos appellant Hebręi, quo sane enang. vocabulo, non terrenam, sed rationalem naturam significant. Caynan iuxta hebraicam veritatem dici potest lamentatio, vel lugens, aut luctus. Malalehel dicitur laudans Deum. lareth interpretatur roboratus: Enoch dicitur dedicatio. Mathusalem dici potest mortis remissio, vel mortis concussio. Lamech humilis siue humiliatus. Cum igitur Nohe quietem sonet, haec erit conuenientia mysteriorum ex interpretatione decem nominum: Procedens Homo ex terra, Resurgens a peccatis, Vir erit inuocans Deum, Deslens peccata pristina, Sicque laudans Deum, Roboratus spiritu Diuino, Dedicatur ad vitam aeternam, Atque mortis victor,

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
