Latin
DE NVMERO X
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 365
Unproofread scanNot analysed yet
9: Deo subiectus, &humiliatus 10. Requiem possidet sempiternam. Quis hic non videat vel duce natura, vel Dei iudicio nominum ctam impositionem? Scite profecto magnus ille Origenes, cum Diu norum nominum virtutem mirificam considerasset, testatus est ii his magnam atque mirabilem latere virtutem; ideoque ipsa non eff ex Hebraea, in aliam linguam transferenda. Plato vero in Cratylo, asserere non dubitauit, positione quadam constare nominum rectitudinem; at non quidem temere, vel vt obtigit, sed positionem ipsam de naturae penu promi; nec aliud eße nominum rectitudinem, quam naturae ipsi consonam positionem. Porro quod ad huiusmodi nominum rationem spectat. 1. Adam siue homo in Genesi Vnitatem adeptus est, quia Vnus creatus est homo, vnaque illi mens indita 2. Sed qui per peccatum noluit esse cum Deo vnitus, factus est in seipso diuisus, Ideoque in secunda propagine, vocatus a Deo, resurgit a peccatis.