# Numerorum Mysteria 366

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/366
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/366

In tertia factus vir, inuocat nomen Sanctissimae Trinitatis, quia turris fortissima nomen Domini, & adipsum concurrit iustus. 4. In quarta generatione deflet peccata pristina. nam quaternarius elementorum, (ex quo corpus quod corrumpitur, & aggrauat animam,) ductus per suum trigonum Denarium, procreat quadragenarium numerum poenitentiae sacrum. 5. In quinta mundatus, ei purificatus Deum laudat, dum oculus recta videt, odoratus recta odoratur, auris recta audit, & gustus Verbum Dei gustat, manus denique palpat, & contingit de Verbo Dei. sic 6. Roboratus spiritu Dei ad senarium transit numerorum omnium verfectissimum, quia Sine me, dicit Veritas apud Iohannem, nihil potestis facere. Hoc igitur Diuino auxilio roboratus, 7. In septima dedicatur ad vitam aeternam. Enoch enim septimus Deo placuit & transtatus est. & septima requies praedicatur; ad quam transfertur omnis, qui tamquam sexto die, idest sexta aetate seculi Christi aduentu reformatur. post septimam, 8. Ad octauam transiens, victor mortis resurgit. 9. Et per superbiam diminutum numerum supercęlestium mentium, ipse, Deo subiectus, implebit 10. Vt ex nouenario fiat Denarius, vnde etiam hominis est decimas soluere. Augustinus Serm. de Decimis: Attende quod creatura decima inter intellectuales creaturas est Homo, quia Angeli in nouem ordinibus consistunt: decimus vero ordo est Hominum & Hominis est decimam soluere, vt ruinam Angelorum valeat supolere, & decimum ordinem adimplere. Ad quod respiciens Legislator & animalium, et omnium terrae fructuum Decimas Domino consecrat. Atque haec edoctus Ethnicus ille, qui fecit Europiam de Apolline, qui mystice, ex priuatione multorum, intelligitur vnus Deus, decimam Deo reddi demonstrat his verbis. Ὀὼρα δεῷ δέκατὴν, ἀκροθινιάτε κρέμάσαμνν, Σταθμῶν ἐκ ζαθέων, καὶ κίονος ὑψηλοῖο. Quae sic quidam vertit non inepte: Vt decimamque Deo, primos fructusque dicemus, Sedibus ex sacrosanctis, celsaque columna. Tradit praeterea Herodotus libro 1. Cyrum a Creso monitum vt Decimae omnium hircorum Ioui redderentur. Et lib. 9. Aeginetas Decimam ex spolijs Persarum, qui ad plateas occubuerunt, dijs

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
