# Numerorum Mysteria 367

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/367

quibusdam dedicaße. Xenophon quoque in Oratione, quam habuit de Agesilai laudibus in duobus annis centum talenta & amplius Deo apud Delphos Decimam dedisse refert. Vt quod notius est omit tam, Decimas Herculi olim fuisse destinatas. propter quod Plautus Decimam partem appellat Herculaneam, in Trinum. Narrat & Plinius lib. 12. cap. 15. quod vbi Tus collectum erat in ciuitate Sabotam, per vnam specialem portam inferebatur, & ante omnia decimabatur, nec illud extrudere licebat, donec Sacerdos Decimam habuisset. Insinuat igitur Denarius numerus Angelici chori restau rationem, & spem cęlestium praemiorum, Domino confirmante, cum Matth. eos qui in vinea magni patris familias laborabant, remuneran20. dos fore Denario repromisit; qui diurnus praecipue nominatur, quod inibi sit perpetus dies absque aliqua nocte, sicut in Apocalypsi legitur scriptum: quod etiam ab Antistite Augustino fuit adnotatum, qui mercedem illam, idest, ipsius Dei visionem in matutinam secat, & vespertinam, nocte seclusa, in qua damnati permanebunt orbati hu iusmodi Denario diurno. in Inferno enim, tenebrae, ignis sine luce. Ab hoc mysterio non dissonant Pythagorici supercaelestem mundum Denario comparantes. statutis.n.duobus extremis, Vnitate.s& Mil lenario, ceteros omnes numeros per accessum, aut recessum ab illis definiebant; atque inter haec, duo statuebant meaia nempe 10. & 100. Denarium numerum appellantes radicem; 100. quadratum; 1000. cubum. Vnitas absque diuisione est, & vt Punctum; Denarius, Mil lenarij radix, cum vnica diuisione. est.n.pariter impar, et vt Linea; Centenarius cum dupla diuisione, & vt Superficies. diuiditur.n.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
