# Numerorum Mysteria 368

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/368

in 50, & 50; dein 25, & 25; Millenarius vero cum trina diuisione, & vt corpus, cum diuidatur in 500, et 500; deinde in 250, et 2 50;rursus in 125, et 125. ibique diuisio finem habet. His igitur ad triplicem mundum, Supercęlestem, Cęlestem, & Elementarem surgebant. Triplici Mundo supereminet simplicissimus actus expers potentiae Deus ipse; non secus atque Vnitas, Denario, Centenario, & Millenario; nec non Punctum, lineae, superficiei, & corpori; eoque Deum vnitate, & Puncto ob simplicitatem exprimebant; Supercęlestem mundum, Denario, & Linea, nempe ob vtriusque simplam diuisionem. Nam cum extra Deum nihil sit simplex, est vtique quodque a Deo compositum, saltem compositione actus & potentiae, esse & essentiae. quare diuisibile; simplicissimum autem diuisibile, quod vnam dumtaxat diuisionem sustineat. Habet item Linea vnicum sui dimensus terminum; & Denarius, vnicam se priorem Vnitatem, à qua multiplicatione surgit, ac definitur. Ita sanè supramundanarum Mentium vnica, eaque simplicissima mensura. Quod si solam respicis quantitatem, occurrit Linea simplicissima cuiusque continui mensura. Nam quodque continuum Linea, superficies, aut corpus est. Porro Linea metitur, & definit superficiem pariter, et corpus; & ab horum nullo finitur, mensuraturue. Non absimili ratione si creaturas dumtaxat spectamus, supra mundanas Mentes agnoscimus aliorum quidem esse discretiones, & mensuras, & à nullo discerni, praesertim cum compositum, id quod simplex est metiri nequaquam possit. Eam ob rem Angelicus intellectus, cum sit creatura simplicissima, & nullum proinde creaturae dimensum subiens, tempori nostro non subiacet, atque supra tempus, quo nos, ceteraque entia inferiora metimur, esse rite colligitur. Quare qui ad solas creaturas suos deflectit obtutus, Angelum cognoscit immortalem & incorruptibilem, vt pote materiam non habentem priuationi connexam, quae malum corruptionemque tendit semper. Quod si ad vsque Deum sese attollit, qui Angelo per immensum, simplicior, perfectior, quique omnium rerum mensura, ac principium est, non obscure agnoscit eundem Angelum mensuram aliquam se habere priorem; perinde atque linea, se priorem punctum habet suum quidem terminum. Quare non simpliciter absoluteque immortalis est: quemadmodum neque absoluta, neque simplicissima mensura, quod in puncto, & linea e vestigio innotescit. Ceterum superficie, ac Centenario Cęlestem mundum exprimebant, idque quo caelestia corpora geminam admittunt sectionem.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
