Latin
DE NVMERO X
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 369
Unproofread scanNot analysed yet
Corpore tandem, ac Millenario, elementarem regionem ob trinam sectionem, quae secum pariter inuehit omnem alteritatis rationem, quae profecto in hoc inferiore mundo est vel maxima. Elementarem igitur mundum, Millenarius refert; Cęlectem, Centenarius; Supercęlestem, Denarius. Et iure optimo per Denarium merces figuratur aeterna, in qua nostra &in aeternum Diuinae visioni coniungitur, quia in ipso numero mistice Diuina simul &humana natura designatur. Deus quippe Trinitas est; Homo autem, septenarius. nam, &quattuor elementis constat corpus; &triplex est interioris hominis differentia, quam nobis oracula Diuina demonstrant, cum diligere iubent Deum ex toto corde, ex tota anima, MaLai. &ex tota virtute. Vnde &in Decalogo tria sunt mandata, quae ad cultum Diuini amoris excitant; septem, quae proximi dilectionem commendant. Primum quidem tribuitur Patri, dum dicitur: Dominus Deus tuus Deus vnus est: vtique vt haec audiens, vnum g. bo10 Deum Patrem colas, &in multos fictos Deos fornicationem non effundas. Secundum tribuitur Filio dicens: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, idest, ne putes creaturam esse Filium Dei, quia omnis creatura vnitati subdita est; sed credas eum aequalem esse Patri. Tertium mandatum de sabbato potest tribui Spiritui sancto, cuius dono requies nobis sempiterna promittitur. Nam quia Spiritus dicitur Sanctus, propterea &septimum diem sanctificauit Deus. Reliqua septem mandata ad dilectionem proximi pertinent, Manhis quorum primum, quod tamen in ordine quartum est; incipit ab honore parentum. inde Apostolus hoc primum nominauit, dicens: Honora Patrem, &matrem, hoc est primum mandatum in lege. Eghel. 6Qui ergo Decalogum in Dei, &proximi amore custodierint, iure mercedem huius custodiae in Dei visione percipient, &de gloria proximi gaudebunt.