# Numerorum Mysteria 373-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/373-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/373-2

de quibus agitur, perfectionem Centenarius insinuat. Nam denarius numerus pro perfectione semper accipitur, quia in decem praeceptis legis custodia continetur. Actiua enim, & contemplatiua vi ta, simul in decalogi mandatis coniuncta est. quia in eo, & amor Dei, & amor proximi seruari iubetur. Amor quippe Dei, ad contemplatiuam; amor vero proximi pertinet ad actiuam; Denarius autem numerus per semetipsum multiplicatus, in Centenarium surgit. Designat igitur Centenarius absolutam completamque perfectionem, vt sui lateris atque radicis naturam teneat, & conditionem. quinimmo vt id ipsum quod situm latus, sed vberius ac copiosius. Proinde Isaac. vnam sementem iaciens fidei, hoc numeri calculo, sui laboris multiplicata suscipit opera, quod non intelligitur de certo ac definito numero supra & infra quem nihil esse possit; sed pro copioso, & amplissimo, vberem significans esse messem, & pleno, vt aiunt, copiae cornu effusam. Christus etiam in Euangelio Luc. 8. fertilissimum agrum Centum asserebat producturum, fertilitatis probatae animae plenitudinem subostendens. Et primi Paralipomenon c. 20. Augeat Dominus populum suum, Centuplum, quam sunt.i. ad perfectam usque multitudinem copiamque prouehat. Eodem modo perfectam eruditionem demonstrat Esaias dicens de Beatis, quod Iuuenis Cap. 65. Centum erit annorum, nullusque ibi immaturae sapientiae reperietur. Theo- Nemo enim in sacris versatus litteris ignorat; iuuenem vocari abso philus Epi scopus Alute non aetate vigentem, sed eum qui habet animam temerariam, lex. pa& nouarum rerum cupidam: sicuti non longitudine temporis, sed scalium lib. 3. ex laudata vita honore praestantes vocantur seniores. Nam chari Deo populi consistorium, quod cogitur ex decies septeno numero, seniores solent nominari. dicitur enim: Conuoca mihi septuaginta viros ex senioribus Isracl, quos tu ipse nosti quod seniores sint. AdNum.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
