Latin
374
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 374-2
Unproofread scanNot analysed yet
multis affecerant contumelijs: En Decies confunditis me, et non erube scitis opprimentes me. Numerorum cap. 14. vbi Deus loquitur de Iu dęorum sceleribus, quibus ipsum sępe ad iram prouocauerant: Qui vi derunt (inquit) maiestatem meam, et signa quę feci in Aegypto, &in solitudine, et tentauerunt me iam per Decem vices. Et 1. Reg. cap. 1. Helcana Annam vxorem alloquens: Nunquid, ait, non ego melior tibi sum, quam Decem filij? Daniel cap. 1. dicit de se ipso ad Malasar, T entanos dieb. Decem. quem locum his verbis dilucidat D. Hier. Non temeritate aliqua, sed fidei magnitudine, firmissimaque Diuini auxili j fiducia, Decem illos dies pręstituit, certum habens fore, vt Deus apud gentem illam barbaram miraculo aliquo declararet, quam sibi grata esset suae legis obseruantia. At contra Ozias arguitur quod ludid. quinque dierum tempus pręfinisset, post quos, nisi aliunde subsidium popu laribus pręberetur, se ipsos dederent Assyrijs. In eodem Propheta scri ptum est Regem inueniße pueros Decies doctiores alijs sapientibus, qui Arioli &Magi dicebantur. In Apoc. cap. 12. 13. et 17. Decem cornua draconis, omnia Mundi Regna complectuntur. Decem vero vir Math.