# Numerorum Mysteria 374

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/374
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/374

Vniuersitatem quippe notat hic numerus, vt qui primus numerorum limes: ex quo etiam sit vt consummatae tribulationis significationem accipiat. Hac nimirum lege, in Hebraeorum gratiam, Aegyptijs Decem inflictae sunt poenae; vt, qui in peccando nihil sibi reliquum fecerant ad summam malitiam, omni. bus punirentur modis, perfectoque poenarum numero ferirentur. Eo spectat quod in Apocalypsi legitur scriptum: Ecce missurus est Dia bolus aliquos ex vobis in carcerem, & habebitis tribulationem diebus Decem. quod explanans Primasius: Vniuersali (inquit) Ecclesiae haec dicta conueniunt, aduersus quam Diabolus inextricabiles inimicitias semper exercet & propterea in Decem diebus, praesentis vitę significatur excursus, in quo Decalogi mandata sunt necessaria; quare subdit propheticus sermo: Esto fidelis vsque ad mortem; et dabo tibi coronam vitę: ostendens quo pertingant Dece dies, qui vsque ad mortem suadet seruare fidem. Sic Decem vicibus dicitur Laban mutasse mercedem Iahacob. typum gerens Diaboli inducentis hominem ad omnium pręceptorum transgressionem. Sanctus Iob dicebat amicis suis, qui eum

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
