# Numerorum Mysteria 376

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 376. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/376

19 in fine, Decem partibus, inquit vir quispiam, maior ego sum apud Regem. 4 Reg. 20. Sol Decem gradibus reuersus est. quod & repetitur Esaiae cap. 38. Thobias, vt in eius lib.c. I.scribitur, Decem talenta a Rege accepit 2. Mach.5. legitur scriptum quod ludas Machabęus, qui Decimus fuerat, in desertum locum secesserat. quasi di ceret, in paterna Decem pręceptorum lege perfectus. In Esaia cap. 5. Decem iugera vinearum faciunt lagunculam vnam. Quem locum enarrans D. Hier. scribit Denarium numerum in scripturis sacris my sticum esse, atque perfectum. Apud Zachariam cap. 8. Decem ex omnibus linguis Gentium apprehendunt fimbriam viri Iudęi. Iohan.I. Hora Decima venerunt discipuli lohannis ad Christum, quia docturus erat legem spiritaliter implendam. vel quia necesse est vt qui Deum videre desiderat, Dei se mandatis humiliter subdat; quique luce diuinae contemplationis postmodum frui appetit, prius adiuuan te Domino. Decalogum per opera lucis, quasi Decem horas dici Sole illustrante compleuit. vel quia aduentus Christi fuit in nouissimis diebus. Aut quia Decima die tollebatur agnus. Luc. cap. 19. homo nobilis Decem minas seruis dedit, ex quibus is, qui ex vna Decem alias minas acquisiuit, laudatus est, et a Domino potestatem supra Decem ciuitates accepit in pręmium. de qua re statim audies quid Origenes dixerit. Et ne per singula curram, lege eundem Origenem hom. 13. in Leuiticum. Gregorium in Iob cap. 49. Cassiodorum Senat. in expositione decimi psalmi. Augustinum de doctrina Chri stiana lib. 2. & de ciuit. Dei lib. I5. cap. 20. Hirenęum aduersus haereses lib. I. cap. 15. Nicolaum Lyranum in Matth. cap. 25. Andream Tiraquellum Tract. de Praescriptionibus. & inuenies quae de huius numeri ratione disserunt. NDENARIVS numerus nullam habet cum diuinis, neque cum caelestibus communionem, nec attactum, nec scalam ad supera tendentem, nec vllum meritum. Primus enim transgreditur denarium, significans illos qui transgrediuntur Decalogum mandatorum. Et sic potest dici illud Matthaei cap. 28. quod vndecim Discipuli abierunt in Galilaeam: quia scilicet Galilaea interpraetatur volubilis tas vel transmigratio. Et sicut denarium legis, & praeceptorum numerum superat; ita deficit a duodenario, qui gratiae, & perfectionis est. Ideo numerus peccatorum, & poenitentium dicitur.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
