Latin
DE NVMERO XC
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 377
Unproofread scanNot analysed yet
Isidorus de summo bono: Sedet, inquit, Christus ad dexteram Patris, non vt dexteram corpoream habeat Pater, sed dextera Patris beatitudo est, sicut sinistra miseria. Hinc apud Euangelium secundum Matthaeum Matth. dicit veritas, bonos à dextris collocandos, malos à sinistris. Origenes: Sancti, qui dextera opera operati sunt, pro mercede dexterorum acceperunt dexteram Regis, in qua requies, &gloria est. Mali vero propter opera sua sinistra, ceciderunt in sinistram, &in tristitiam tormentorum. Eiusdem sententię fuit Pythagoras noster, qui vt habetur Metaph. 1. inter decem rerum principia dextrum posuit, &sinistrum. hoc quidem in serie malorum, illud in bonorum ordine locans. His etiam consonat diuinus Plato, qui Herum PanPlato de Repub. philium resurrexisse confingens, eum inducit de inferis ita disserentem, vt post corporis interitum anima cum plerisque alijs in dęmonicum quendam peruenerit locum, in quo terrę duos agnouerit hiatus; totidemque superne in coelesti regione ex aduersum; inter hiatus vero huiusmodi sedentes Iudices, qui vbi iudicassent animas, Iustos quidem ad dexteram superne per coelum ascendere iusserint; Iniustos contra, ad sinistram inferius. Adhuc &nobilissimus poeta Maro: Hic locus est, partes, ubi se uia findit in ambas; Ane. li. Dextera, quae ditis magni sub moenia tendit. Hac iter Elysium nobis: At laeua malorum Exercet poenas, &ad impia tartara mittit. Ad hoc mysterium referendum est quod nos Christiani Centesimo die ab obitu defuncti parentalia celebrari curamus, nempe vt mortui transeant a lęua in dextram; a malitia in triumphum; à terra in coelum; a misericordia in glariam; a morte in vitam. In repromissionibus etiam, pro his quę contemsimus, multiplicata nobis Cen Gregor Mor. lib Gregor. Mor. lib &in E zech. ho mil. D. Hier in ca. Matth. Mar. 6. Luc. 9.