Latin
380
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 380
Unproofread scanNot analysed yet
&Democritus, qui cum percunctaretur, cur cum magnus esset, vxorem duxisset pusillam: Ego (inquit) in malo deligendo, quod minimum erat, elegi. Et Protagoras interrogatus, ob quam caussam inimico filiam dedisset; respondit se illi nihil dare potuisse deterius. Vt aliquid tandem a nostris mutuemur, Blancum Bongum vtroque iure Consultissimum, atque in maiori Bergomate ecclesia Primicerium, patruum nostrum, tantae profecto &dignitatis &auctoritatis virum, vt in huius obitu totius cleri lumen, &ciuitatis extinctum splendorem magno Illustrissimi Cardinalis Albani testimonio comprobatum sit, sępe illum inquam dicere solitum accepimiis, trium maxime rerum caussa gratias se Deo agere, primo quod homo non bellua, deinde quod non mulier sed vir natus esset, postremo quod coelibem vitam agere maluisset. Nec vero nos quispiam existimet, in mulierum genus ideo inuehi vehementius, quod ab illis grauia forte perpessi simus. Quemadmodum. n. nemo non intelligit, et antiquitate &splendore Bungorum familiam multis id genus alijs in nostra ciuitate maxime excellere, cum plurimis quidem de caussis, tum pręcipue quod olim summa rerum Bergomatum diu potita fuerit, quemadmodum annales ipsi forenses vel facile testantur, in quibus actitata multa apparent in curia Nobilium de Bungis.