# Numerorum Mysteria 381

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 381. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/381
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/381

vnde postea factum est, vt ad hanc vsque diem Nobilitatis elogio ipsa fa milia decoretur, nec vllo illiberali studio violata sit; sed perpetuo vi ris vel litterarum studio, vel militiae disciplina praecellentibus floruerit: ita illud etiam ad huius generis splendorem conseruandum accessit, quod ne feminis quidem huius familiae vlla vnquam labis nota inusta sit. At de his hactenus. Reperitur hic idem numerus in generationibus filiorum Cham a patre maledicti. Nam generationes filiorum Nohe coeptae sunt commemorari a filio minimo, qui vocatus est Iaphet, cuius filij octo nominati sunt, nepotes autem septem de duobus filijs eius; tres ex vno, quattuor ex altero. Fiunt itaque omnes quindecim. Filij autem Cham, (hoc est, medij filij Nohe, qui propter pecca tum reprobatus, ac in filio maledictus,) quattuor, ac nepotes quinque ex vno eius filio; pronepotes duo ex nepote vno. Fit igitur eorum summa vndecim. D. Hieronymus in Zach. Vndenarius ad res seculi per- Cap. 1. tinet, sicut Vndecimus mensis. Refert et Ven. Beda com. in Apocal. Cap. 17. Antichristum positum hoc in numero, quo illius insinuetur praeuaricatio. Vndecimum.n.cornu in bestia significat Antichristum. & Deuteronomij librum Vndecim dieb. a Moyse fuiße descriptum ad dicit signis. Gre. mocandum Iudaicae plebis lapsum in Euangelio per transgressionem DeBeda qo. calogi mandatorum. Est.n.Deuteronomium repetitio quattuor libro in Deut. cap. 1. rum legis, siue secunda legislatio, quod significat Euangelium. Osten Beda in Act. 1. dunt huius numeri infelicitatem Vndecim filij Iahacob vendentes Gregor. eorum fratrem Ioseph, eo quod apud patrem illos accußasset crimine pessi mo:. lib. mo, vt legitur Genesi cap. 37. Adhęc Vndecima mansio filiorum Israel fuit in Raphidim, quo sub numero duo mala commisit populus, alterum iurgij aduersus Moysen, alterum tentationis aduersus Deum, dicendo: Est ne Deus in nobis? Quare nomen loci illius dictum est Tentatio. In hoc numero persecutiones patitur lustus Quare in Psalmo 8 2. Vndeni enumerantur pugnantes aduersus sanstos, Idumęi.s. Ismaelitę, Moab. Agareni, Gebal, Ammon, Amalech. Philistijm, Tyrum habitantes, Asur, filij Lot. Quod mysterium D. Hier. non reliquit intactum hęc scribens in eiusdem Psalmi expositione: Vndecim (inquit) sunt qui pugnant aduersus sanctum Quoniam ergo pugnauerunt con tra sanctos, ad perfectum numerum.i.duodecimum, venire non potuerunt. Ierem, cap. 52. de Sedechia, qui peccauit contra Dominum, nec veritus fuit regis Babylonis fallere dextram, scriptum est quod Vn decim annis regnauit in Hierusalem. Et 4. Reg. 25.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
