# Numerorum Mysteria 390

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/390
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/390

Namque post illam primam Mundi animam totius huius visibilis auctricem, quem dicimus Mundum siue Vniuersum, Duodecim sunt principes animae, quae Duodecim praesunt partibus Vniuersi, octo videlicet Orbibus cę lestibus, ac quattuor elementis, quarum singulae, quia iuxta Orphicam Theologiam, partim congruunt cum Mundo intelligibili, ex quo sunt; partim declinant ad corpora, quae producunt, duplicem dicuntur habere virtutem; vnam in cognoscendo positam; alteram in viuificando & regendo corpus suum sitam. Hoc modo in caelestibus Sphaeris priorem illam virtutem Orpheus vocat Bacchum, al teram appellat Musam, nominans animam

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
