Latin
DE NVMERO XII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 392
Unproofread scanNot analysed yet
Quare in quattuor elementa agent signa secundum tres modos; primo modo, esse nutriendo &augmentando; secundo, esse nec ex toto nutriendo, nec ex toto destruendo; tertio, esse destruendo. quo efficitur, vt quaelibet tria signa, secundum praedictos tres modos, in vnum agant quattuor elementorum, tria scilicet ignea, Aries, Leo, Sagittarius, in ignem; tria simili ratione aerea, Gemini, Libra, &Aquarius, in aerem; tria quoque aquea. s. Cancer, Scorpio, Pisces, in aquam; tria denique terrea, Taurus, Virgo, &Capricornus, in terram. At tria per quattuor ducta Duodenarium restituunt. In his fuere con cordes Ptolemaeus, Aaydimon, Astaphan, Alcabitius, Albumasat, Bonatus, omnes denique Astronomi, vniuersum globum diuidentes in Domos Duodecim, quod diagramma, seu themation vocant Attici. His accedit, quod signorum quodlibet in suum agit elementum secundum tria esse, principium s. medium, &finem. quare quat tuor cum sint elementa, Duodenario numero signa concludi necesse fuit. Hinc Plato (si ea quae scripsit in Timaeo sunt potius ad eius dogmata referenda, quam ad Pythagoricam disciplinam) Duodecaedram figuram, quae Duodecim facies habet, adscribit Mundo, propter syderum formas Duodecim, non ex Mathematicis Physica compo nens, sed in his quandam proprietatem communiter eße persimilem insinuans; &comparanda haec inter se potius, quam componenda. Quemadmodum. n. Duodecim sunt formae Signiferi, quarum quę libet in partes triginta secatur, ac per Duodenarium numerum ductae, omnes statuunt numerum 360. pari analogia in figura Dodecaedra pentagonos licet intueri Duodecim, sigillatim in triangulos aequilateres quinque diuisos, ita vt vnusquisque rursus ex triangulis sex scalenis con ficiatur, &in omni mole Dodecaedra 360. trianguli reperiantur. Hic suum habet locum geometrica figura, qua solidam Orbis circumstantiam numero concludi Duodenario conspiciemus. sed reuocanda in mentem quae de circuli circumferentia diximus alibi. docebamus enim superficiei plenitudinem, planamque circuli circunstantiam esse senariam.