# Numerorum Mysteria 394

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/394

Quamquam sunt qui velint ex cęli dimensioae, quae secundum mu sicam rationem in Duodecim partes diuisa fuit, horas itidem Duodecim adinuentas. Adde quod lib. 6. de Thermis c. 23. scribit Andreas Bacius Elpid. in Cantabria tres fontes octonis distantes pedi bus, singulis dieb. Duodecies exsiccari. sic Iudaei & aliae gentes sicut diem a nocte diremerunt, ita diei quoque cuiuis artificiali, tam aestiuo, quam hyberno; tam verno, quam autumnali, horas Duodecim assignarunt, hoc est, singulos dies in Duodecim aequalia spacia distinxerunt, quorum quodlibet Hora dicebatur. In cuius rei te stimonium apud Euangelium secundum lohannem dicit Christus; Nonne Duodecim sunt horae diei? si quis ambulauerit in die non of fendet. Vbi quamuis allegorice se diem, Discipulos vero qui à se illustrandi fuerant, horas appellauerit, solito tamen humanae computationis ordine numerum definiuit horarum? Mirabile vero quod scribit Georgius Cedrenus auctor Graecus, hoc Duodenario Spacio cunctas creaturas preces offerre Deo. Prima, inquit, diei hora preces peraguntur primae in caelos secunda, preces Angelorum; tertia, vo lucrium; quarta, iumentorum; quinta, bestiarum; sexta, Angeli assistunt, omnesque discernuntur creaturae; septima, ad Deum intrant Angeli & exeunt; octaua, laudatio & sacrificia Angelorum; nona, precatio & cultus ab hominibus; decima, aquarum inspectio, precesque cęlestium & terrestrium; vndecima, mutua confessio, & exaltatio omnium; Duodecima interpellatio hominum Deo accepta. Haec Cedrenus in Compendio Hist. Neque mirandum quod bruta numeri inscia, Deum laudare dicantur. quemadmodum.n.S. Tho. edo cet, dicuntur bruta Deum inuocare propter naturale desiderium, quo cuncta suo modo Diuinam bonitatem consequi desiderant, sicut etiam Deo dicuntur obedire ob naturalem instinctum, quo mouentur a Deo. Videamus tandem Duodenarij copiosissimum vsum indiuinis litteris. magna.n.est huius numeri prae ceteris omnibus obseruatio, magnaque et multiplicia eius mysteria, quorum aliqua recensebimus, quibus facile constabit Duodenarium plenitudinem quandam mysteriorum significare.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
