Latin
DE NVMERO XII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 398
Unproofread scanNot analysed yet
octauo significati sunt itidem Apostoli per Duodecim portas eiusdem ciuitatis sanctorum, quod per ipsos habemus aditum ad patriam, et regionem viuorum aeternam. Vel forte etiam per Duodecim portas designatur vniuersitas saluandorum. sępe. n. Duodenario numeBeda in ro propter Apostolorum &patriarcharum summam, totius Ecclecapit. 7 siae formam designari certissimum est. Nam &apud Matthęum Apoc. Matth. 19 per Duodecim eorum qui iudicaturi sunt sedes, omnes sancti cum Christo mundum iudicaturi, accipiendi sunt. Et per Duodecim tribus Israel, vniuersitas eorum qui iudicandi sunt, ostenditur. Non . n. soli Duodecim Apostoli iudiciariam exercebunt auctoritatem in regeneratione seculi. Nempe &Paulus, qui ex illis Duodecim non est, etiam iudicaturus est mundum, sicut ad Corinth. scribit. Nescitis quoniam Angelos iudicabimus. et de iustis dicit sapiens, quod Sap. 3. iudicabunt nationes, &dominabuntur populis. Neque etiam soli ludęi in extremo illo examine iudicandi sunt; sed omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, vt scribit Paulus: &cum seMatth derit filius hominis in sede maiestatis suae, congregabuntur (vt dicit Matthęus) ante eum omnes gentes. In eundem sensum quanIohan. 6. do satiata turba ex quinque panibus, collegerunt Apostoli Duodecim cophinos fragmentorum plenos, omnis Doctorum spiritualium cho rus exprimitur, qui obscura scripturarum, (quae per se turbae capere nequeunt,) &meditando colligere, &mandata litteris, suo pariLuc. 8. ter ac turbarum vsui conseruare iubentur. Ceterum quod anno DuoEsther. 8 decimo mulier liberatur a fluxu sanguinis, &Duodecimo mense liberantur ludęi a cęde per Haman intentata, finis Mundi potest 4. Esdr insinuari. Duodenis. n. partibus diuisum est seculum, quando iusti ibunt in vitam aeternam; mali vero, in ignem aeternum. Nam &Duodecim cubitorum erat linea ambiens vtramque columnam Salomonis, significans in iudicio iudicandos omnes per sex opera misericordiae; bonos quidem a dextris per misericordiam, quia impleuerunt opera misericordiae; malos vero a sinistris per veritatem, quia illa opera spernere maluerunt. Nculpabilibus apud Pythagoreos, Hebraeos, &Graecos Theologos positus reperitur numerus Ternarius supra denarium. A Pythagoraet quidem dictus est Leimma, siue Diesis quasi defectus, quod de partitione toni in partes aequales desperauissent. Cum. n. de interuallis ad concentum pertinentibus tonum notassent numero 27, defectum appellarunt 13, quod vnitate distet a medio.