# Numerorum Mysteria 400

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/400

Huiusmodi autem manuum paruitas, ex Pomponij Gaurici, et aliorum Physiognomorum sententia, exiguitatem quoque sen sus, & rationis indicat. Quod si quis malit cubitum in eo loco interpretari mensuram longiorem, videbitur tum Theocritus hyperbolice locutus de homine iusto longiori, & proportionem moderat corporis excedente. quales etiam eße videntur insipientes, & impru dentes. Vnde apud nos adagio quodam vulgo dici solet. Questi è vn huomazzo. Sed ab his receptui canentes huius numeri sacra my steria recenseamus. Iuxta Hebręorum traditionem anno a Mundo condito Tertio decimo primus reproborum exemplar, primus parricida, ciuitatis diaboli, & regni impiorum conditor Cain nascitur. hoc item numero Iudęorum impietas taxata. vt.n. colligitur ex lib. Numerorum Decima tertia mansione in exitu de Aegypto murmu rauit populus contra Dominum suum, & Moysen, reuersi corde in Aegyptum ad carnes, coepas, & pepones, dicentes: Venerunt nobis in mentem pisces, quibus in Aegypto vescebamur gratis, cucumeres, pepones, porrum, coepe, allium: nunc anima nostra exaruit: nihil, praeter manna, vident oculi nostri. Quare irato Domino tunc multos subitum vorauit incendium, & intercedente Moy se humum vorax flamma consumsit. Tunc accipiunt coturnices, & vsque ad nauseam ac vomitum deuorant. Saturatoque populo dum adhuc escę eßent in ore eorum, ira Dei ascendit super cos & occidit pingues eorum, vnde & appellatus est locus Sepulchra concu piscentiae. Et quia pro meritis digestus est etiam Hymnorum liber, in Psalmo Decimotertio de ludaeorum vesania in hunc modum legitur scriptum: Dixit insipiens in corde suo: non est Deus: Corrupti sunt, & abominabiles facti sunt in iniquitatibus, non est qui faciat bonum, non est vsque ad vnum. Sepulcrum patens, est guttur corum; linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labijs eorum, et reliqua. Hismael Tredecim annos natus circumcisus est quo significatur tunc coercendam esse libidinem, cum incipit excitari. vel (vt exponit Gloßa) designatur non pertingens ad perfectionem legis, & Euangelij, quae denario, quaternarioque signantur. Adhuc quia Decimus tertius est primus à duodenario, doctrinae Apo stolorum notat transgressionem. Hugo a S. Victore: Christus, seruator noster Tertiadecima transgrediens, Tertiadecima passcell. li.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
