Latin
DE NVMERO XII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 401
Unproofread scanNot analysed yet
4 sus est, ad vesperam, anticipans comedere Pascha, fecit pro nobis sacrificium vespertinum, vt de vespere mortis, nos perduceret ad matutinum vitae. Quamuis autem sequenti die, hoc est, Decimaquarta luna, qui erat dies Paschae, ad vesperam, affixus fuerit cruci, hac attamen nocte, qua immolatus est agnus, et carnis, sanguinisque sui Discipulis tradidit celebranda mysteria, &à Iudaeis detentus ac ligatus, ipsius immolationis, hoc est, passionis suae sacrauit exordium. Hugoni suum addit calculum Paulus Orosius in hunc lib. v. cap. 3. modum scribens: Eadem quoque die ad horam diei sextam Sol in totum obscuratus, terraque nox subito obducta terris est, et, sicut dictum est: Impiaque aeternam timuerunt secula noctem. Vsque adeo autem, neque Lunam lumini Solis, neque nubes obstitisse manifestum est, vt Decimaquarta Luna ea die tota Caeli regione interiecta longissime a conspectu Solis abfuisse, &stellas tunc diurnis horis, vel potius in illa horrenda nocte toto caelo fulsisse, referatur. hactenus ille. Ex his posset solui quaestio, cur Pascha non cetebretur Decima quarta Luna, quod non paßionis, sed resurrectionis dies sit obseruandus. si enim Luna Decima quarta, qua affixus fuit cruci, inciderit in dominica, in alteram hebdomadam ceChrysolebritas Paschae transfertur. Huic tamen assertioni de passione De stom. Nice. mini soli Graeci subscribunt: nam ceteri Latini Doctores vophor. lunt Dominum edisse Pascha Luna Decima quarta. Vnde inter Call. li 1 Graecos, &Latinos orta est contentio de materia Eucharistię Graecis asserentibus panem esse debere fermentatum; quod talem panem putent fuisse in mensa cum institueretur Eucharistia, quie ante vesperam Lunae Decimaequartae non auferebatur fermentum e domibus Iudaeorum. Ambrosius Epist.