# Numerorum Mysteria 402

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/402
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/402

ad Episcopos per Aemiliam constitutos: Ipse (inquit) qui legem locutus est, veniens per Virginem nouissimis temporibus plenitudinem legis consummauit, & celebrauit Pascha hebdomadae, in qua fuit Decimaquarta Luna, quinta feria: sequenti autem die, hoc est, sexta feria, crucifixus est Luna quintadecima. Sabbato quoque magno illo sextadecima fuit. Porro suam Latini probarunt rationem ex verbis Lucae, & Marci, quorum ille dicit de feria quinta, quod in ea necesse erat occidi Pascha; iste vero, quod tunc Pascha immolabant. sic.n. habet capite Decimoquarto: Primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt Discipuli: Quouis eamus, & paremus tibi comedere Pascha? Aiunt igitur Latini primum diem Azymorum esse Quartumdecimum primi mensis, quando fermento abiecto Pa scha immolare.i.agnum occidere solebant ad vesperam, adeo vt quin tadecima Luna suum Christus tradiderit spiritum. Hoc quidem iuxta veteris instrumenti scripturam inter Pascha, & Azyma distat, quod Pascha, ipse solus dies appellatur, in quo agnus occidebatur ad vesperam, hoc est, Quartadecima Luna primi mensis. quintadecima autem, quando egressum est de Aegypto, & succedebat festiuitas Azymorum, quae septem diebus vsque ad vigesimumprimum diem eiusdem mensis ad vesperam est statuta solennitas. Euangelistae tamen indifferenter & diem Azymorum pro Paschas & pro diebus Azymorum Pascha ponunt. Dicit.n.Marcus: Erat autem Pascha, & Azyma post biduum. dicit Lucas: Ap propinquabat dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha. Item lohannes in passione Domini: Qui ducebant IESV non introierunt in praetorium, vt non contaminarentur, sed manducarent Pascha. notandum vero quod & Paschae dies, videlicet, Luna Decimaquarta, in Azymis panibus est celebrari praeceptus. Neque tamen sine magni significatione mysterij Graeci in fermentato conficiunt. significatur.n.vnio naturae humanae ad verbum diuinum, sicut fermentum panè miscetur.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
