Latin
DE NVMERO XII
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 403
Unproofread scanNot analysed yet
hoc etiam fit in detestationem hęresis Nazareorum, aßerentium obseruanda esse cęremonialia legis veteris simul cum Euangelio. &quia Christus confecit in Azymis, vt seruaret cęremonias paschales, volunt etiam Nazarei conficere in Azy mis, vt obseruent illam cęremoniam legis veteris. non licet tamen iam obseruare cęremonias veteres, quia Apostolus eas detestatur, vt patet Gal. 5. Ideo Gręci ne viderentur obseruare cęremonias veteris legis, voluerunt potius in fermentato, quam in azymis conficere. nos vero Latini non in fermento veteri malitię, &nequitiae; sed in azymis sinceritatis &veritatis panem manducamus. peccaretque Sacerdos Latinus qui manens inter Latinos, conficeret in fermen tato, &puniretur vt patet extra de celebr. miss. c. per literas. peccaret eodem modo Gręcus presbyter si, in Ecclesia Gręcorum existens, conficeret in azymis. quia seruandae sunt Ecclesiarum consuetudines. Tho. 3. par. q. 74. ar. 4. Christus igitur fecit pascha cum Discipulis suis Luna Decimaquarta sub ipsum. s. tempus, quo lunaris circulus omni ex parte perficitur, atque velut adulterino quidem lumine Orbem collustrat; ceterum decrescere ac desinere incipit, vt hinc, quasi ex imagine quadam intelligas, quod omnibus quidem Orbis partibus tenebrarum princeps celebrabatur (Luna siquidem in principatum noctis posita est) ac Mundi sapientiam velut fucatam quandam lucem errantium hominum cordibus infundens, plenam sibi gloriam comparabat. At verus Agnus pro nobis moriens, diaboli gloriam oppressit. eamn. desinere in posterum, &absumi coget. Atque id. s. erat, quod in Psalmis canebatur: Orietur in diebus eius iustitia, &Psal. 71. abundantia pacis, donec auferatur Luna. Quod si hoc loco Lunam in bonam partem intelligere volueris, idcirco ad Decimamquartam spestamus, quia per aspectabilem lucem, materiaque constantem eam imagine quadam concipimus, quae spiritalis est, materiaeque expers, vt in speciem quidem Lunam plenam expetamus, quae lu cem suam tota nocte perdurantem nobis praebeat: reuera attem no lis legis vice sit haec caremonia, iubens, vt omne tempus, quod in diem noctemque secatur, nobis perpetuo clarum sit, nec vlla caliginosa opera admixta habeat.