# Numerorum Mysteria 405-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, 405. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/405-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/405-2

decem, & insemet multiplicatae restituunt Quattuordecim numeD. Hier. in Ezerum quaternario denarium excedentem. & si ab vno addens numero chiel. 48. & in ad quattuor peruenias, denarium implebis numerum, atque ita fiet, vi Psal. 90. & vetus Testamentum constringatur in nouo; & nouum in veteri dilatetur. In veteri namque Testamento Sacramenta sunt Euangelica: & in nouo Testamento Sacramenta sunt legis. Quare 4. Reg. Cap. 18. dicitur, quod anno Quartodecimo czechię ascendit Sennacherib con tra Hierusalem. Et Num. cap. 6. Fuerunt qui percussi sunt, Quattuordecim millia hominium. Gen. rursus cap. 14. Quartodecimo anno ca pti fuere Sodomitae a Chodorlahomor. quia per transgressionem pręceptorum, legis.s.et Euangelij, capiuntur homines a Diabolo. Sentit id ipsum Augustinus, exponens tres tessaradecadas.i.ter Quattuordecim generationes, quas deducta Christi generatione ab Abraham Macih. I. vsque ad Christum, epilogo quodam constringit Euangelista, vbi ait: Tres distinctiones in generatione Christi, mystice insinuant fidem sanctae Trinitatis, quam concorditer astruit doctrina legalis, & euangelica. Tres.n. Trinitatis fidem: quattuor, doctrinam euangelicam: decem, legis significant institutionem. Idemquoque paullo post: Quod autem ter Quattuorde cim ponuntur; id ueram significat religionem. quattuor.n.et decem, nouum et vetus testamentum indicant. quia uia ad Christum, per decem uerba legis et quattuor Euangelia prędicatur. ita tamen vt quidquid ascribitur, Trinitate, quae Deus est, consecremus. quia nulla praeceptio impletur, nisi hic numerus colendi Deum teneatur. Ex his Augustini imo Euangelistae verbis, et altera sese prębet obuiam ipsius qua ut supra denarium numerum commendatio, vtputa quia aduentui Christi in carnem addicitur, atque appropiatur. Vnde Quartodecimo anno percussionis ciuitatis, vidit Ezechiel nouam ciuitatem. quia tertia tesseradecade.i.Quart adecima generatione post captiuitatem BabyloMatth. 1 nicam, venit Christus aedificator Ecclesiae suscipiens infirma carnis nostrę. Quod sane annotauit Cassiodorus haec scribens in fine exposi tionis Decimiquarti Psalmi: Calculi quoque ipsius, non est considera tio negligenda. Nam Quartadecima generatione a transmigratione Babyloniae, aduentus Domini saluatoris eluxit. vt merito et hic ipse videatur locutus, qui in eiusdem numero generationis aduenire dignatus est. Praesens denique numerus, quia geminatum continet septenarium, quo septena Spiritus sancti gratia declaratur, duplicatam in homine interdum designat eiusdem Spiritus largitatem. vt cor & carnem in unum iungens, faciat vtrumque exultare in Deum. Non Psal. 83. .n.anima solum, sed & corpus hominis, Spiritus sancti est receptaculum. Quemadmodum scribit Paulus ad Corinthios: An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in uobis est, quem habetis a Deo et non estis vestri? Denique Quattordecim millia ouium possidet Iob, ut ipse testatur c. 42. quia cum in sancta EccleGregor. sia virtutum perfectio ad utrumque sexum ducitur, septenarius in Mor. lib. 36. c. 10. ea numerus duplicatur.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
