# Numerorum Mysteria 41-4

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/41-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/41-4

Cap. 19 tris gremio terrae sepulcro. De amore proximi in Leuitico scriptum Matt. 22. est, dicente Domino: Diliges amicum tuum, sicut te ipsum. idest, in his quibus diligis te ipsum, in habendis scilicet bonis aeternis (neque enim intelligendum est, sicut te ipsum, idest quantum te ipsum) Item Matth. 5. in Euangelio dicit Veritas: Diligite inimicos vestros, & orate pro his qui vos persequuntur, vt sitis filij Patris vestri, qui in cęlis est. in his mandatis vniuersa lex pendet, & Prophetae. Vere hoc mandatum legem complectitur & Prophetas: Et in hoc verbo om nium scripturarum volumina continentur. Hoc verbi clamat auctoritas; primum est hoc mandatum & vltimum; hoc in libro vitae conscriptum indeficientem hominibus exhibet lectionem. Legat hic Vnum verbum, & in hoc mandato meditetur Christiana religio, & inueniet ex hac scriptura omnium doctrinarum regulas emanasse, & hinc nasci, & huc referri quidquid ecclesiastica con tinet disciplina, & in omnibus irritum esse & inane quidquid non confirmat ordinata dilectio. Mystice vero proximi nobis est mandata dilectio, scilicet, vt agnoscamus illam nos debere diligere crea turam, vbi Charitatem ipsam possumus inuenire. omne namque animal irrationale, sicut non habet rationem, sic non habet Charitatem, cum nihil aliud sit ratio, quam competens atque ordinata dilectio. Vnde Paulus ad Romanos scribens, constanter asseuerat quod pr. ximum diligens legem implet. & Dominus apud lohannem solam de proximi dilectione mentionem fecisse legitur. Nam & qui dili git Deum, non potest eum contemnere praecipientem vt diligat proximum.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
