# Numerorum Mysteria 411

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, ENVMERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/411
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/411

cap. 3. se Prędicamenta; & omnem numerum a decimo per circuitum gigni. Perfectus igitur iudicabitur numerus 16. duobus resultans perfectis numeris, perfecto nimirum Mathematico 6. & Philosophico 10. In rationali quoque fabrica numeri 16. perfectionem monstrauit natura, quia ante Sextumdecimum aetatis annum, puerorum cum lateat ingenium, & quasi frumenta etiamnum in herbis sint, annus 16. adolescentium iam profert animos, & quid posterius sit sperandum, satis aperit. Adstipulatur nobis Heracletus, homines dicens tunc perfici, cum iam etiam genitalis vrina secerni incipit; & arbores tum incipere perfici, cum gignere semina incipiunt; immaturas ante & imperfectas esse, dum fructu carent. Propterea ca aetate homo iam in notitiam boni venit, ac mali, eorumque disciplinae incipit esse capax. Neque silentio inuoluendum videtur, quod HoP Apollo Ni Aegyptij sacerdotes in litteris hieroglyphicis hunc numerum nota liacus de notis hie re consueuerunt, dum veneream voluptatem vellent insinuare, quo roglyph. tunc temporis incipiant homines veneri indulgere, gencrareque Quod si complexum venereum voluissent significare, numerum 16 geminatum adnotabant. quoniam filij sunt ex voluptatibus; coitus autem ex geminis voluptatibus maris.s.& feminae. propter hoc secundum numerum adiungere solebant. Erudite igitur annum aetatis Decimumsextum adolescentiae ianuam nominauit Terentius Varro, dum quinque faciens vitae gradus, Pueritiam ad annum 15. Aug. in Ciu. Dei protraxit; Adolescentiam a 16, ad 30; Iuuentutem vsque ad 40; 1b 21. Senectutem, ad 60. inde vsque in finem vniuscuiusque Senes nuncupati. Consentiunt itidem Astronomorum traditiones super aetatum affectibus, qui Lunam ad quintum vsque annum infantes propemodum ductitare dicunt, decennium inde Mercurio adscribentes; vn de illud aetatis studium rerum plurimarum, & mutabilitas, & incon stantia, qua modo hoc, modo illud appetant: hinc gestiunt paribus colludere, temereque iras colligunt, atque ponunt, & vt inquit Horatius: Mutantur in horas.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
