# Numerorum Mysteria 414

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, ENVMERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/414
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/414

Proinde Vir bonus a Pythagoraeis tetragonus dicebatur, quippe qui à medio virtutis calle, quem vndique vitiorum circumstant anfractus, ne al ba quidem linea discedit: quemadmodum neque Tetragoni, quos vn dique in Pythagorae diogrammate circumstant longilateri, a sua eaque media absunt semita. Sed vt, quod diximus, exemplis comprobetur, Scipio Africanus, vt sunt auctores T. Liuius, ac Plutarchus, consummatis 16. aetatis annis à patre in castra ductus est, principio belli Punici secundi: constatque iam tum in congressu Annibalis primo circumuentum ab hostibus, ac saucium patrem liberasse. Sed & Alexander Philippo Macedone natus, annum agens Decimumsex tum a patre profecto ad obsidionem Byzantij, ad Regni curam reli ctus est domi. Adhuc C. Caesarem Dictatorem, scribit Plinius, ani mi vigore fuisse praestantissimum; virtutemque ac constantiam, & sublimitatem omnium capacem, quae caelo continentur, in illo fuisse. Et tantus postea Imperator, Sextumdecimum agens annum, Reipublicae munera aggreßus est. Octauius etiam Augustus annos na tus Sexdecim, vt tradit Suetonius, virili toga sumta, militaribus donis triumpho Caesaris Africano donatus est. In Genesi quoque loseph dicitur fuisse Sexdecim annorum, vt ostendatur ex ephebis excessisse, magnaque virtutum specimina, & eximiam ad vniuersas res gerendas spem prae se tulisse. sed allegorice perfectionem vitae & do ctrinae Sex decim designare possunt. ad quod referri debent Sexdecim bases in occidentali. plaga Tabernaculi. Hic numerus insignis est Prophetarum veteris instrumenti complexione ac dinumeratione, vt quidquid per Euangelicam offerimus dignationem. praedictum illorum vaticinationibus approbemus. nam quaternaritis numerus, qui Euangelica Sacramenta demonstrat, in se multiplicatus, Sexdecim producit. Quod si cui non placet haec mystica ratio, alteram afferre non pigebit. Sexdecim veteris instrumenti Prophetarum, quattuor: Esaias, Ieremias, Ezechiel, & Daniel, maiores vulgo dicuntur, et numeri identitate atque affinitate mysteriorum, sanctorum Euangelistarum referunt similitudinem: duodecem vero reliqui dicuntur minores, & Apostolorum Christi (vt paullo ante dictum est) gerunt typum & effigiem. Quod & Cassiodorus in Decimi sexti Psalmi dilucidatione his verbis innuit. Huius etiam Psal mi numerum, & quantitas prophetalis ornauit, vt merito in hoc numero incarnatio Domini relata esse videatur; vbi etiam prophetalis chorus conuenisse cognoscitur.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
