Latin
ENVMERO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 415
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde à repręsentatione ad ve ritatem progrediendo, non inepte per hunc numerum sextum post denarium, significari dicetur sanctorum noui testamenti patrum, Euangelistarum inquam, &Apostolorum coetus. &in summa, primariorum vtriusque testamenti patrum, hic numerus sanctissimum Chorum, concionemque venerandam continet. Ostendit adhuc praesens numerus mysterium suum in virtutibus Iusti viri apud Ezechielem cap. 18. quarum prima est feciße iudicium &iustitiam. secunda, non comedisse in montibus. tertia, oculos non leuasse ad idola. quarta vxorem proximi sui non violaße. quinta menstruatae vxoris vitasse complexus. sexta hominem non contristasse, siue vt Septuaginta ediderunt, oppressisse per potentiam. septima pignus debitori reddidisse. octaua per vim nihil rapuisse, vel iuxta Septuaginta, rapinam non rapuisse. nona panè suum esurienti dedisse. decima nudum operuisse vestimento. vndecima ad vsuram pecuniam non dedisse. duodecima nihil ex his quae dederis amplius accepisse. decimatertia ab iniquitate auertisse manum suam. decimaquart à (quae similis videtur primae, sed in parte diuersa est) iudicium verum fecisse inter virum &virum, siue proximum suum. quintadecima in praeceptis Domini ambulasse, decimasexta iudicia et iustificationes illius custodisse, Quorum singula quid velint docet D. Hieronymus. Alia huD. Hierony. in iusmodi plura diligens lector inuenies, vt hunc calculum multis my Ezech. sterijs refertum esse cognoscas. OST decimumsextum discutiendus occurrit Decimus septimus, priscis Theologis semper inuisus numerus. Illud profecto in Onirocritarum monumentis obseruatum legimus, si audias Decemseptem, vel scriptum videas, ad numeros transferendum, fit XVII. sic enim apud nos pingitur hic numeri calculus, ex cuius characteribus nulla dictio significatiua componi potest, praeterquam VIXI. quare praesens numerus mortem significabat. Apud Romanos fiebant anniuersaria parentalia die 17. Februarij auctore Ouidio in Fastis. Gręcis Septemdecim diebus corpora antequam cremarentur, totidemque noctibus seruare mos erat. Nam et Achillem fato functum scribit Homerus Deos atque homines diebus 17. lacrymis prosecutos; &die decimo octauo fuisse illatum rogo. Bisque dies luctu septenos funeris atro Et ternas luces Phebo labentis Olympi, Aequoreaeque Deae, &lacrymoso carmine moesti Mortales querimur. sed postquam aurora quadrigis Nata bis octonos ortus inuexit eois, Atque dies binos veniens reparauerat Eos, Tum te conijcimus flammis atque ignibus atris. Aegyptij Decimaseptima die mensis Nouembris (qui ab illis Athyr