Latin
ENVMERO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 416
Unproofread scanNot analysed yet
In hac diluuij effusione Tybris fluuius in tantum excreuit, vt aquae eius supra muros vrbis Romae influerent, ac maximas in ea regiones occuparent. Tunc per alueum eiusdem fluui) cum multa serpen tium multitudine, draco etiam mirae magnitudinis, per Vrbem transiens, vsque ad mare descendit. Subsecuta statim est hanc inundationem, ob defuncta corpora, pestilentia grauissima, quam vocant inguinariam, vt Paulus Diaconus scriptum reliquit de gestis Longobardorum lib. 3. cap. 11. Anno quoque septuagesimo nono supra millesimum &quingentesimum, Decimo septimo Aprilis, qui dies de Assertoris nostrae salutis nece publico luctu nefastus fuit, nix vento quodam frigidissimo agitata, cunctos vineatum pampinos, tum primum erumpentes, &arborum flores adco compressit, &corrupit, vt omnem spem vini, &fructuum aliorum, praecipue in montanis locis Hetruriae, &Galliae Transpadanae, ademerit. Hic illud interseram quod retulit Nauclerus (licet forte parergon cuique dictum videatur) ipso die Iunij 1278. Minturnis impios quosdam homines, qui ad Mosae pontem constiterant, quod sacerdotem, sanctissimum Eucharistiae sacramentum ferentem neglexerint, Diuino omnes consilio, vno excepto, qui quidem ex his omnibiis Hostiam ipsam sacratissimam veneratus, in eo ipso flumine perijsse. Huc accedit, quod anno post natum Christum 1533. die 17. Nouembris Curiae, Bludenti, Veldchirachi, Sangalli, alijsque in Ciuitatibus iuxta Rhenum, maximus sub mediam noctem terrae extitit motus, vt in Germanicis historijs legitur. Eo ipso die Nouembris anno 1570. illa vrbi Ferrariae calamitas horribilis eue nire coepit, cum terra ingenti motu concußa effecit, vt neque in domibus tuto homines manerent, neque sub dio recte versarentur. Quin quennio item post, hora diei nona, &proximae noctis vndecima Venetiae, &circumiecta loca magno terraemotu contremuere. Die 17 Augusti mensis graue in vrbe Constantinopolitana grassatum est incendium, quale haud vnquam alias illa sensit. plurimam namque eius partem flamma peruasit, adeo vt maxima quaeque horrea, &frumenti receptacula conflagrarit. Et, quod relatu dignum cum in illo incendio Nouatianorum Episcopus Paulus, Chrysanti successor, suam Ecclesiam in periculo videret, &in sanctius sacrarium ingressus, Deum, vt Ecclesiam conseruaret, supplex oraret, Deus Opt. Max.