# Numerorum Mysteria 419

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, ENVMERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/419
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/419

nescio quo modo, precibus exauditis, delubrum inuiolatum seruauit. ignis namque per ianuas, & fenestras iam om nes inuolans, ei non nocuit; sed cum circum circa aedificia simul mu ta consumsisset, Templum praeterijt. cumque (quod maximum est) incendium biduum totum grassatum vbique esset, ne vestigium quidem fumi in tignis, & muris apparuit Ecclesiae. Nouatiani ergo ex eo tempore quotannis 17 Augusti die, ob seruatum Templum, sacra celebrarunt. Hoc eo referre volui, quo cuncti cognoscere possint, Deum persępe, etiam per indignos, solita consueuisse prodigia exhibere. Nam & de his, qui ad Vates accedunt, & ad Incantatores, & ad eos qui faciunt amuleta, Ioannes Chrysostomus in expositione Epist. Pauli Coloss. nec non Oratione sexta aduersus Iudaeos, decet, quod etiam si quis mortuum suscitauerit, non sancte viuens, illi non sit credendum; sed cum nihil putandum. Romanos rursum perculit hic numerus, quando 17 Decembris anno Domini 548. Gothi, ductore Totila, Vrbem proditione Isaurici militis ingressi, porta Cęlimontana, imperio potiti sunt: nec eo contenti bona diripiunt: moenia bona ex parte solo aequant: domos aliquot igni absumunt, incolas a Roma pręcipientes discedere, ducturi alium in locum coloniam: multitudo omnis in propinquas vrbes se recipit: sine habitantibus Vrbs relinquitur: manentque in ea solitudine diebus quadraginta. Ferunt autem incendium cingentibus Pop. Let. Paul. flammis, dies 13. emicuisse; quemadmodum & Carthago à SciOros. pione vione debellata & accensa igni, 17. continuis diebus arsit, miserum praebens spectaculum, omni murali lapide in puluerem redacto. Ioham. ze Anno virginei partus 798. cum a matre Eirenc Constart nus narto. 3 sextus Imperator oculis, & imperio fuisset orbatus, Sol ad illud Diacon. matris facinus per dies 17. suos radios abscondit. Sed nec illud intactum relinquam, quod Romani duabus olim cladibus fracti, infaustum hunc ipsum diem appellarunt. Nam & die DecimoseptiLibro 2. mo Iulij anno ante Christum natum 474.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
