# Numerorum Mysteria 42-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/42-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/42-2

Et qui sancte & spiritualiter diligit proximum, quid in eo diligit nisi Deum? Cum enim amor accedere faciat ad amatum, Nic. Casa excit. odium auertere, itanatura comparatum est, vt ad quem se hom. lib. 3. conuertit, illum praeferat, & pro domino habeat. Non potest au tem quis duos aeque sibi praeferre. Cum enim duo amores aequales Idel. I. esse nequeant, alter non est verus amor: nam Vnus non compatitur alium. Qui igitur alium amorem nititur assimilare primo, ille odit primum cui detrahit, & quem abiicit: vnde quando studet serCarolus uire alteri, cessat a seruitio primi. Quod in sensibilibus ostendit ocu Bouil. de lus: nam non potest oculus simul, & aeque attente duos intueri: & sensu c. 2. vbi amor, ibi attentio visus. Qui igitur seruit Deo, & alteri quod non est Deus, non vtique Deo solum seruit: sed ei quod non est Deus Matth. 6. Quod in Euangelio testatus est Dominus noster dicens. Nemo potest dominis aeque seruire duobus. Vnius aut odijs cedet, vel cedet amori. Dicit autem notanter, Duobus: nam potest homo alteri seruire, sed

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
