# Numerorum Mysteria 42-3

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/42-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/42-3

propter Deum. Tunc enim quia Deus finis est, non seruit duobus, sed vni. Idem enim est actus, quo amo id quod ad finem, & finem ipsum: sed si alterum est extra ordinem finis, tunc peccatur, imo seruitur peccato. Quare in Epistola maiori dicit Apostolus, quod perfecta Charitas foras mittit timorem. nam qui timet, non perfecte diligit, cum timor dicat timentem nolle aliquid perdere propter amatum; nolle perdere dicit adhaesionem ad id quod nollet perdere. Sed perfecta Charitas refertur ad verum amatum. minus enim ille amat, quam amare potest, qui diuidit amorem, & diuersa diligit. Haec cum ita sint, vt vno quidquid honesti in vita est, contineatur: nemini dubium videri debet, quin vna quoque sit methodus ac via, quae nos ad virtutem ducat. vna enim perfecta res, cuiusmodi virtus dicitur, Vnum ad se ingressum habere debet. - ---- semita certe. Tranquillę per Virtatem patet vnica vitae. Est autem ratio, quae sensus regat ac moderetur; corpus vero etian impedit hanc, tantum abest vt adiuuet.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
