Latin
ENVMERO
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 420
Unproofread scanNot analysed yet
vt Liuius, &PlutarIn Camillo, chus testati sunt, Veientes iuxta Cremeram Tusciae flumen Romanas acies fuderunt: praesidium expugnatum: ad vnum omnes caesi: vbi ex Fabiorum familia 300. interijsse satis constat. Anno item ante Christum 376. eadem plane die Iulij, secundum virorum illustrium Auctorem, apud Alliam flumen Erenno duce Galli Senones, Romano deleto exercitu, Vrbem etiam ipsam, excepto Ex Cae Capitolio, delcuerunt. Apud Iudaeos etiam ater &infaustus fuit dario Con dies Decimus siptimus ob multas calamitates. vt. n. capite sexto stantij fe licis. habet Chronologia maior Hebręorum, quae Sederolam rabba inscri Rabanus bitur, die Decimo septimo mensis Tammux, qui cadit in Iunium, Maurus de instit. cle cum peccasset populus, Moyses descendit de monte, &tabulas lericor. ait haec ceci gis confregit. Nabuchodonosor eadem die Hierusalem cinxit obsidisse dic dione, vel vt alij asserunt, muri Hierusalem primum diruti. quare 17 Iulij. eo die institutum iciunium quarti mensis. Dic quoque Decimoseptimo Iulij regressi duodecim exploratores, ad terram Chanaan missi, populum Hebręorum terrore affecerunt, referentes Chananeorum esse vires insuperabiles. Vnde seditione exorta in castris, cęlesti oraculo decretum est Iacobitas non ingressuros terram sanctam propter incredulitatem; sed vt per desertum quadraginta annos discurrerent laboriose, atque in annis quadraginta in eremo omnes per irent. Affe runt etiam ludaei alias calamitates, quas ea die eueniße ratum ha bent. Vt enim ex Iosepho Mattathiae filio colligi datur, Ciuitas Hierusalem, seu potius Templum illud sanctum die 17. Iulij, quo celebrabantur ieiunia, COSS. M. Ant. &M. T. Cicer. in Pompei magni ditionem deuenit.