# Numerorum Mysteria 421-2

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XIIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/421-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/421-2

DE NVMERO XIIX. Vnc ad Decimi octaui numeri explanationem nos uocat naturalis ordo numerorum, qui sane sacratissimus est in diuinis litteris. Duodeuiginti, qui oppressi sunt in Siloe, uniuersos praenunciant Iudaeos, qui poenitentiam agere nolue runt, cum ipsis suis moenibus interituros, quod hinc maxime damnatione digni sint, quia Seruatoris Christi nomen, quod audierunt, spernere, quam audire maluerunt. Octodecim enim apud Graecos notis ijsdem scribitur, quibus incipit INZOVZ, quare subdit Oraculum: Si non egeritis poenitentiam, omnes similiter peribitis. statimque de infeconda, & eradicanda arbore, parabolam subiungens, docet eos ad quos loquebatur, instar infru ctuosae fici, si poenitentiam non egerint, succidendos; atque vt apertius intimaret, non alio parabolam tendere, sed hoc esse fructum in ficu quaerere, & non inuenire verbum Synagogae offerre, nec recipis quam tamen ne totam funditus ob culpam sterilitatis exclu dendam putares, sed reliquias per electionem scires esse saluandas, mox Ecclesiae primitiuae sanatio sub incuruae mulieris specie subsequitur. cui bene Decem & octo annis res fuit cum morbo immedicabili miseroque. qui numerus ternario sexies ducto perficitur, quia videlicet eam, quae in testimonio legis, in vaticinio prophetiae, & in reuelatione gratiae per infirma opera langueret, ostendit.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
