# Numerorum Mysteria 421

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, ENVMERO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/421

Hac eadem die per Herodem Ascalonitam, dum contra Antigonum bellum ageret, iterum expugnatur. anno.s.vicesimo septimo postquam à Pompeio fuerat debellatum. Ex his fortasse colligere licet cur S. Matthaeus in generatio-Cap. 1. ne IESV Christi tres omiserit generationes. ab Abraham.n. vsque ad Dauid regem quattuordecim numerat generationes: & a Dauid vsque ad transmigrationem Babylonicam, alias generationes quattuordecim; cum tamen in multis alijs libris, decem & eptem deprehendantur. quod non mendacij, vel negligentiae vitio, D. Hilar. nec casu uel fortuito factum fuisse creditur, ut Euangelista deuitato numero 17, maluerit numerum 14. in generatione Domini ponere. tres enim praeteritae sunt generationes, quia loras genuit Ochoxiam; Ochozias uero genuit Ioam; loas deinde, Amasiam; Amasias autem, Oziam: in Matthaeo autem loras Oziam genuisse describitur, cum tamen quartus ab eo sit.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
