# Numerorum Mysteria 425

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, DE NVMERO XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/425
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/425

Sed mihi vos nauim celerem, sociosque feroces
Bis denos date iam, si quid confiditis vni,
Vt vadam insidias illi positurus in vndis
Eiusdem operis Rhaps. 2. refertur vaticinium Alythersae canentis
Vlyssi reditum post annum vigesimum his versibus.
Quippe mari multum passum, & denique Ponto
Amissis socijs, atque vndis classe Pelasgum
Exstincta, ignotum cunctis in patria rura
Venturum, vt canas perfecerit annus aristas
Vicenus, iamque ad finem haec adeo omnia tendunt.
Quod postea comprobauit euentus, Vlysse hunc in modum canente, Vlyss. Rhaps. 16. - --Veni nostras ego talis in oras
Multa solo passus, multum iactatus & alto,
Adsum Viceno patrijs allatus arenis
Anno.
Et lib. 19.
-Tandem post mille dolores
Vicenis equidem iam nunc labentibus annis
In patriae terrae veni dulcissima rura.
Itidem lib. 21.
Quosque tuli post tot terrae pelagique labores
In patriam veni iam nunc labentibus annis
Vicenis.
Adhuc etiam lib. 4. Vlyss. deplorat Menelaus vim fortunae sese
detinentis viginti dies Ponto. hunc in modum alloquens Telemachum.
Hic me bis denas tenuerunt numina luces,
Nullae aurae resonant Ponto.
Quibus congruunt quae referuntur lib. 23. V
loß.
–Cum tot labentibus aeuo
Iam lustris redeat, patrisque in dulcia rura
Viceno coniux veniat carissimus anno.
Eiusdem operis lib. 6. Vlysses naufragus, & nudus deflet casum
suum, qui iactatus fuerit viginti dies. sicqu. Nausicaam affatur. Me luctus acerbus Irruit, heu lapsum nimium fortuna gubernat, Hesterna siquidem fulsit Vicesima luce Iliad. li. Buseb. d praep. E nan. li. 9 cap. 4 D. Hie ro. in Ionin. lib.1
Nempe dies lugenda mihi, cum cęrula Ponti
Naufragus euasi, vicenos aequore soles:
Vsqueadeo miserum celeres rapuere procellae,
Per pelagusque egit nox intempesta sub undis,
Insula ab Ogygia, Ponti tot fluctibus alti,
Donec me hinc pepulit casusque Deusque per undas.
Rursus lib. 19. refertur somnium Penelopes videntis in
somnis vi
ginti anseres cędem Viginti procorum portendentes.
Concipe, ab anseribus Vicenis arce sub alta
Pascuntur mixto lymphae frumenta liquore.
Quos ego dum uideo pascentes, lętor, ab alto
Monte uolans pennis rostro crudelis adunco,
Atque ingens aquila inuasit, pendentia colla
Ceruicemque tuens uictos mactauit,
Quare lib. 22. Eurymachus suae, & procorum vitae consulens, promittit Vlyssi Viginti boues pro quolibet procorum. --- Precoro felix miserere tuorum
Parce tuis populis, etenim consensibus aequi
Posthac reddemus preciumque, & munera larga:
Quicquid & epotum, patriaque sub arce comestum,
Restitui uolumus, Viginti quisque daturus
Sede boues nostra.
Huius tandem numeri meminit, Helena deplorans exsilium suum.
Quattuor hic iam lustra moror, quo tempore nunquam
Iratus miserae mihi uerba indigna dedisti.
Ex quibus locis plane liquet numero Vicenario demonstrari res, vt

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
