# Numerorum Mysteria 429

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/429
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/429

derint alij an huiusmodi pondus sit sterilitatis argumentum nisi Budus de Asse li. 1. illud affirmare satius sit, huiusmodi mensuras plurimum discrepare secundum tempora, & loca, quare & nobis incertam fore huius ponderis quantitatem. Illud constat, cum siclus vulgaris duabus aestimetur drachmis, posse quadraginta drachmas eße symbolum ieiunij & poenitentiae. sicut & Viginti stateres panis poenitentiam, 1. Reg. & laborem populi designant. Viginti virorum plaga, peccantes insinuat per quinque sensus, qui conuersi remedia inueniunt in quattuor Euangelijs. Viginti & centum annos concessit Deus ad Gen. 5. 6 agendam poenitentiam, quando multa malitia hominum erat in ter Gen. 7. ra. Quia vero poenitentiam agere contemserant, noluit Deus tempus exspectare decretum, sed Viginti annorum Spacijs amputatis, induxit cataclysmum anno.s.centesimo agendae poenitentiae destinato. Vigesimus in generationibus describitur Thare, cui supplicij loco a Deo fuit irrogatum vt primus esset a condito Orbe, qui Aram filium morientem videret, cum superiores patres filios suos semper Gene. 4. superstites reliquissent; Nec de Abel quis dicat, quod ante Adam obierit diem suum, quandoquidem hic non fatali quidem morte decesserit, sed violentia, vtpote a fratre interfectus. Auctores sunt lu daeorum Rabini, Thare hunc non solum impium in Deum fuisse, ve Vide Phi lonem Iurum etiam saeuum in filium Abraham, quem impietatis detulerat daeum liBiblicaapud Nemrod, qui tum dominandi libidine omnia interturbabat. rum anti Siquidem Abraham, absente patre, domesticos poenates incendio quit. damnauerat. quod Nemrodiniquo ferens animo, Abraham tanquam sacrilegum rei capitalis damnauit. coniectus proinde in caminum ignis ardentis, diuino beneficio ab incendio interituque vindicatus est. De Thare haec habet Suidas: Is statuarius fuit, qui Suidas in voce seex diuersa materia imagines faceret, easque Deos esse diceret ruch. & adorandos, vt bonorum auctores. Huius numeri mentio lea Reg. 24 gitur facta, quando Rex Dauid contra praeceptum Domini populum iussit dinumerari; dicitur enim quod lustrata vniuersa terra, affuit Ioab in Hierusalem post nouem menses & Viginti dies. Quemadmodum.n. sacratus, & Deo gratus censetur numerus, cum Deo praecipiente populus numeratur; non secus quando contra Diuinum mandatum: quis numerare contendat, numeri taxantur infausti. Id ex Origenis verbis facile cognoscimiis. sic. n.ille lib. 15.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
