Latin
Cap. 41
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 433-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 41 tatis suae; si vnus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli quia cum ceciderit non habet subleuantem se, &si dormierint duo, fouebuntur mutuo, vnus quomodo calefiet? Et si quispiam pręualuerit contra vnum, duo resistent ei. Quo quidem in loco per unum, &solum apte is intelligi potest, qui dumtaxat ad se ipsum amore afficitur, neque alteri dilectione coniunctus est, solam suae propriae vtilitatis habens rationem, omniaque proprio dimetiens commodo, quoniam qui talis est, saepius incidit in calamitates, à quibus neminem habet se subleuantem, &pressus aerumnis, omnium destituitur auxilio. Celebris est Menandi versiculus: Nimis te ipsum amans, amicum non habebis. Inest denique huic numero dignitas alia, ratione. s. cęterarum partium quibus construitur. consurgit. n. ductu quaternarij in quinarium. At vero cum lex Mosaica quinque libris: gratia uero noui Testamenti quattuor Euangelijs contineatur, poterit Vicenarius aptari sanctis Doctoribus, qui mirabili veritatis consensu completa in Euangelio legis arcana, et pręfigurata in lege Euangelij sacramenta manifestant. Hos quidem pręsignarunt Viginti tabulę tabernaculi, columnae atrij, Viginti bases, &capita columnarum. nam &ipsi praecepta seruant, aliosque seruare docent.