# Numerorum Mysteria 434

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria, Cap. 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/434
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pietro-bongo/numerorum-mysteria/434

NVMERO XXI. MElebris est numerus Vigesimus primus, cum apud Pytha Cgoreos, quod senarij perfectissimi trigonus sit, tum etiam in diQuinis litteris, quod et sepienarium Mundi natalem, & sanctam significet Trinitatem, vel etiam absolutionem humanae perfectionis, quae in firma summę Trinitatis fide, et Spiritus sancti gra tia praesertim consistit. Enimuero qui ter septenarium composuerit, vnum supra vicesimum procreabit. ternarius autem supersanctae Trinitatis fidem, illiusque mysterium continet; septenarius ueroseptipotentem Spiritum, et septeno charismatum dono munificum. Quare sublimius quoque censetur mysterium ipsius numeri 21. Ac praeterea Abraham, qui, quantum ad generationem Vigesimus primus fuit a protoplasto, primus est inter Patriarchas mysterij maioris accessione: primus fundator uerę religionis: primus qui et naturę legem absoluit, et de Diuina lege meditatus est: primus qui cultum vnius Dei aduer sus idola, et gentes, hominibus persuasit: primus qui et tenebras erro ris depellere, et malis dęmonibus bellum indicere est aggressus. hic vnus est quem Deus dedit patrem multitudinis gentium, idque fidei ipsaRom. arum merito. Vnde Paulus eum vocat hęredem Mundi. Deo.n. promittenti neutiquam diffisus est; sed fidem habuit Deo, hęredem ac successorem sibi pollicenti, nec in desperationem eum adegit, quod iam magno natu eßet, ui ribusque defectus, neque in vxorem suam aeque iam annis obsitam, respexit, tanquam ferendo utero inhabilem; sed fide sola fretus, semen illud, quo omnis esset eßet mundus benedicendus inconcussa spe praestolabatur. Potnt adhuc prasens numerus, non incongrue significare Diuinę bonitatis subsidium post erunnas, et calamitates impetratum, ut sentit Cassiod. in fine expositionis Psalmi 21.

---

Pietro Bongo, Numerorum Mysteria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
