Latin
Cap. 41
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 435
Unproofread scanNot analysed yet
dicens: Continet autem praesentis Psalmi numerus alia rerum cęlestium sacramenta. nam cum propheta Daniel trib. hebdomadib. ora tionem suam Domino iugiter immolasset, vt quam essent Israelitico populo futura, cognosceret, Angeli uoce responsum est, ad primas praeces se fuisse transmissum; sed altero Angelo reluctante tardatum, die 21. ad eum po tuiße descendere, quo uotis eius satisfacere potuisset. Quare &hic Psalmus non immerito tali calculo noscitur collocatus, qui aiaboli peruersitate destructa, medicinalis passionis dona reserauit, cuius beneficio genus humanum ab ęterna morte liberatum, ad perpetuę salutis do na puenit. Vterque autem Scripturę locus, cuius hic meminit Cassiodorus, ex Daniclis cap. 10. desumtus est, circa cuius principium ita legimus: In dieb. illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum dieb. Tres autem hebdomadę dierum, dies 21. conficiunt. Deinde nonnullis interiectis, in eodem cap. subnectit Scriptura: Noli metuere Daniel, quia ex die pri mo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum, vt te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt uerba tua, et ego ueni perper sermones tuos; prin ceps autem regni Persarum restitit mihi Viginti et uno diebus, et ecce Michael unus de principibus primis uenit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. etc. Dies 21. mensis de quo legi tur Exho. c. 12. vitę finem insinuare potest. ideo usqu. ad eum uescuntur aymis, et est dies solennis bonis. Et quia constat ex ter septem, plenissimum sacramentum Trinitatis indicat. Vel fortasse (vt interpretantur Isidorus et Rabanus) vsque ad vicesimam et primam diem Pascha obseuatur, propter numerum septenarium, quo uniuersitas sępe significa ta. qui sanè numerus etiam ipsi Ecclesię tribuitur pper instar uniuer sitatis. Ecclesia uero adhuc in ista mortalitatis carne constituta, ration istius mutabilitatis, Lunae nomine in scriptura Diuina sępe nuncupa ta. Illud denique ex Beda addi posset, vsque ad 21 diem Pascha ce lebratum, quia in figuris duarum legum, &illarum unitatis. Vi vel mediocrem sacris arcanisque litteris legendis adhibent operam, mysticum esse Secundum supra vigesimum numerum facile deprehendunt. Numerorum etenim liber, in quo permultae sunt differentiae numerorum, quae conscribuntur de populo Dei, post filios Israel enumerat seorsum Leuitas (neque n.